4333. Quid per illa verba significetur in sensu interno, constabit ab explicatione sequente, quod nempe describatur qualis status tunc futurus, cum Ecclesia vetus rejicitur et nova instauratur: quod rejectio Ecclesiae veteris et instauratio novae sit quod intelligitur per consummationem saeculi et per adventum Filii hominis et in genere per ultimum judicium, pluries prius ostensum est; tum quod ultimum illud judicium aliquoties exstiterit in hoc orbe terrarum, nempe PRIMO, cum Ecclesia caelestis Domini, (o)quae Antiquissima, in antediluvianis periit per mundationem malorum et falsorum, quae in sensu interno est diluvium: [2] SECUNDO, cum Ecclesia spiritualis, quae post diluvium, et Antiqua dicitur, per multum orbis Asiatici diffusa, ex se desiit: [3] TERTIO, cum repraesentativum Ecclesiae apud Jacobi posteros destructum, quod factum cum decem tribus in perpetuam captivitatem abductae sunt ac inter gentes sparsae; et denique cum Hierosolyma destructa, et Judaei etiam dispersi; quia tunc consummatio saeculi post adventum Domini fuit, ideo etiam plura {1} quae apud Evangelistas de consummatione illius saeculi a Domino dicta sunt, etiam ad illam gentem applicabilia sunt, et quoque a pluribus hodie applicantur; sed usque in specie et imprimis ibi agitur de consummatione saeculi quae nunc instat, nempe de fine Ecclesiae Christianae, de qua etiam apud Johannem in Apocalypsi agitur; haec erit QUARTUM ultimum judicium in hoc orbe terrarum. Quid involvunt verba quae continentur in versibus 36-42 supra allegatis, constabit a sensu eorum interno qui talis est. @1 eadem$