4332. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM
Ante caput praecedens explicata sunt quae Dominus apud Matthaeum xxiv vers. 32-35 praedixerat de adventu Suo, per quem quod intellectum sit ultimum tempus Ecclesiae prioris ac primum Ecclesiae novae, ibi et passim prius ostensum est; de ultimo tempore seu fine Ecclesiae prioris et de primo tempore seu [initio] Ecclesiae novae, hactenus actum est, videantur quae praecedunt ante caput xxxi, n. 4056-(x)4060, et ante caput xxxii, n. 4229-(x)4231:
nunc explicanda sunt quae sequuntur in eodem capite apud Evangelistam, vers. 36-42 nempe haec verba, De die autem illa et hora nemo scit, ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus. Sicut autem dies Noe, sic erit adventus Filii hominis. Quemadmodum enim erant in diebus ante diluvium, edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes, usque quo die intravit Noe in arcam. Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes, `sic erit et' adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur. Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur. @1 A had sic etiam erit, but alters to sic erit et. In 4334? both A and I have sic erit.$