Arcana Coelestia (Elliott) n. 6380

Previous Number Next Number See English 

6380. `Et albus dentibus a lacte': quod significet quod Divinum Naturale non sit nisi quam Bonum Veri, constat (c)a significatione `albi' quod praedicetur de vero, de qua n. 3301, 3993, 4007, 5319; a significatione `dentium' quod in genuino sensu {1}sint naturale; quae enim dura sunt apud hominem, sicut dentes, {2}ossa, cartilagines, correspondent veris et bonis quae sunt infimi naturalis; et ex significatione `lactis' quod sit caeleste spirituale, seu quod idem, bonum veri, de qua n. 2184. Quod Divinum Naturale Domini dicatur Bonum Veri, est respective ad homines qui in fide et in amore in Dominum sunt; qui enim ab Ecclesia externa sunt, illi cogitationem non altius elevare possunt quam ad Divinum Naturale Domini; at qui ab Ecclesia interna sunt, elevant supra naturale ad Internum; [2]nam unusquisque qui in fide in Dominum est, ideam de Ipso habet secundum facultatem elevandi cogitationes; qui enim sciunt quid internum {3}, illi ideam interni habere possunt, {4}qui autem non sciunt quid internum, ideam externi habent; inde est quod Divinum (t)Naturale Domini dicatur Bonum veri, cum tamen totum Humanum Ipsius est Divinum Bonum Divini Amoris. @1 sit$ @2 et ossa$ @3 i est$ @4 at qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church