6580. `Et habitavit Joseph in Aegypto': quod significet vitam scientificorum Ecclesiae ab interno, constat ex significatione `habitare' quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua supra n. 6499; et ex significatione `Aegypti' quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966, 6004. Agitur in praecedentibus hujus capitis de Ecclesia spirituali instauranda; et postquam externum seu naturale prorsus submissum est interno seu spirituali, quod significatur per quod `fratres Josephi ceciderint coram {1}Josepho, et se obtulerint ei in servos'; agitur nunc de Ecclesia illa instaurata, quae describitur in his versibus per quod `Josephus habitaverit in Aegypto, et quod nati sint filii ex Ephraimo, ac ex Machir filio Menashis'. Apud hominem qui est Ecclesia spiritualis, est vita ab interno in scientificis Ecclesiae; nam scientifica {2}apud illum subordinata sunt, et in talem ordinem redacta ut influxum `boni et veri' recipiant, sic ut sint receptacula influxus ab interno. Aliter apud illos qui non sunt {3}Ecclesiae; scientifica apud illos ita disposita sunt quod confirmantia verum et bonum rejecta sint ad latera, ita remota longe a luce caeli; {4}inde quae manent sunt recipientia falsi et mali. @1 eo$ @2 tunc$ @3 Ecclesia I$ @4 i rejecta sunt scientifica$