Arcana Coelestia (Elliott) n. 7840

Previous Number Next Number See English 

7840. `Ex agnis et ex capris accipietis': quod significet bonum innocentiae exterius et interius, constat ex significatione `agni' quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3994; et ex significatione `caprae' aut `haedi' quod sit veri bonum in quo innocentia, de qua n. 3995, 4005, 4006, 4871; quod `agnus' sit bonum innocentiae interius, et `haedus' {1}seu `capra' bonum innocentiae exterius, videatur n. 3519. Quid per bonum innocentiae interius et exterius intelligitur, paucis dicetur: in omni bono erit innocentia, ut sit bonum; absque innocentia est bonum sicut absque sua anima; causa est quia Dominus per innocentiam influit et per illam vivificat bonum apud illos qui regenerantur; bonum {2} quod innocentia vivificat est internum et externum; bonum internum est apud illos qui vocantur homines Ecclesiae internae, at bonum externum est apud illos qui sunt homines Ecclesiae externae; homines Ecclesiae internae sunt qui qualificarunt bonum suum per vera interiora {3} qualia sunt sensus interni Verbi, at homines Ecclesiae externae sunt qui qualificarunt bonum suum per vera exteriora qualia sunt sensus litteralis Verbi; {4} homines Ecclesiae internae sunt qui ex affectione charitatis faciunt proximo bonum, at homines Ecclesiae externae qui ex oboedientia; omnis homo cum regeneratur, primum fit homo Ecclesiae externae, postmodum autem homo Ecclesiae internae; qui ab (t)Ecclesia interna sunt in intelligentia et sapientia sunt prae illis qui ab Ecclesia externa, et ideo quoque interius in caelo; ex his nunc patet quid bonum innocentiae interius et exterius. @1 aut$ @2 i autem$ @3 i et$ @4 i seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church