Arcana Coelestia (Elliott) n. 3629

Previous Number Next Number See English 

3629. Quod ita se habeat, pauci possunt credere, ex causa quia non norunt quid spirituale et quid naturale, et minus quomodo inter se distincta {1}sunt, tum quid correspondentia et quid influxus, et quod spirituale cum influit in formas organicas corporis, sistat operationes vivas quales apparent; et quod, absque tali influxu et correspondentia, ne quidem minima particula corporis possit vitam habere, et moveri: haec quomodo se habent, per vivam experientiam informatus sum, non modo quod caelum in communi influat, sed etiam quod societates {2}in specie; tum quaenam societates sunt et quales illae{3}, quae in hoc et illud organum corporis, et in hoc et illud ejus membrum; tum quod societas non una sit quae in unumquodvis organum {4}seu membrum, sed quod perplures; et quod in unaquavis societate etiam perplures sint; nam quo plures sunt, eo melior et fortior correspondentia, quia perfectio et fortitudo est a multitudine unanima plurium qui unum in forma caelesti agunt; inde conatus in singula secundum pluralitatem perfectior et fortior resultat. @1 sint$ @2 i caeli$ @3 i sunt$ @4 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church