Arcana Coelestia (Elliott) n. 3630

Previous Number Next Number See English 

3630. Inde constare potuit quod singula viscera et membra, seu organa motoria et sensoria, correspondeant societatibus in caelo, {1}totidem quasi distinctis caelis, et quod ex illis{2}, hoc est, per illos{3}, influant caelestia et spiritualia apud hominem, et quidem in formas adaequatas et convenientes, et sistant ita effectus qui apparent homini; sed effectus hi non apparent (t)homini aliter quam sicut naturales, ita prorsus sub alia forma et sub alia specie, usque adeo ut non cognosci queant quod sint inde. @1 seu$ @2 i caelis$ @3 i a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church