4231. Ab autem ficu discite parabolam, quando ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas significat primum Ecclesiae novae; `ficus' est bonum naturalis, `ramus' est affectio ejus, et `folia' sunt vera; `parabola' ex qua discerent, est quod illa significentur; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam scire potest quid comparatio adventus Domini cum ficu `ac ejus ramo et foliis involvit; sed quia omnia comparativa in Verbo etiam significativa sunt, n. 3579, sciri potest inde quid illa; `ficus' ubicumque nominatur in Verbo in sensu interno significat bonum naturalis, videatur n. 217; quod `ramus' sit affectio ejus, inde est quia affectio a bono propullulat sicut ramus a suo trunco; quod `folia' sint vera, videatur n. 885; inde nunc patet quid parabola illa involvit, nempe cum Ecclesia nova a Domino creatur, quod tunc omnium primo appareat bonum naturalis, hoc est, bonum in externa forma cum ejus affectione et veris; per bonum naturalis non intelligitur bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, sed bonum quod spirituale est quoad originem, in hoc nemo nascitur, sed {1} inducitur a Domino per cognitiones boni et veri; quapropter antequam homo in hoc bono est, nempe in bono spirituali, non est homo Ecclesiae, utcumque apparet ex {2} bono connato quod sit. [2] Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores significat cum illa apparent quae significantur in sensu interno per verba quae proxime supra vers. 29-31 dicta sunt et per haec de `ficu,' quod tunc consummatio Ecclesiae, hoc est, ultimum judicium, ac adventus Domini; proinde quod tunc rejiciatur Ecclesia vetus et instauretur nova: ad fores dicitur, quia bonum naturalis et ejus vera sunt prima quae insinuantur homini cum regeneratur et fit Ecclesia. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt significat gentem Judaicam, quod non sicut aliae gentes exstirpabitur, causa videatur n. 3479. [3] Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt significat Ecclesiae prioris interna et externa quod peritura, sed quod Verbum Domini mansurum; quod `caelum' sit internum Ecclesiae, et `terra' externum ejus, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355 f.; quod verba Domini sint [non] modo illa quae nunc de adventu Ipsius et consummatione saeculi dicta sunt, sed etiam omnia quae in Verbo, patet: haec immediate post illa quae de gente Judaica, dicta sunt, quia gens Judaica conservata est propter Verbum, ut constare potest ex loco citato n. 3479. Ex his nunc patet quod hic de incohamentis novae Ecclesiae praedictum sit. @1 intelligitur bonum quod spirituale est quoad originem, non autem bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, nemo est in bono spirituali priusquam reformatur, in hoc enim non nascitur, sed in illud$ @2 i in externa forma$
CAPUT XXXII
1. Et Jacob ivit ad viam suam; et occurrerunt in eum angeli DEI. 2. Et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra DEI haec, et vocavit nomen loci illius Mahanaim. 3. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem sum terram Seir, agrum Edomi. 4. Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo, Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc. 5. Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla, et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis. 6. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et quadringenti viri cum eo. 7. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ejus, et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo castra. 8. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem. 9. Et dixit Jacob, DEUS patris mei Abrahami, et DEUS patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. 10. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. 11. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. 12. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. 13. Et pernoctavit ibi in nocte illa, et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo. 14. Capras ducentas et capros viginti; oves ducentas et arietes viginti. 15. Camelas lactantes et filios illarum triginta; juvencas quadraginta et juvencos decem; asinas viginti et pullos decem. 16. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. 17. Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? 18. Et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos. 19. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, in inveniendo vos eum. 20. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos, quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas. 21. Et transivit munus super ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. 22. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok. 23. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi. * * * * 24. Et remansit Jacob solus is, et luctatus vir cum eo, usque ascendere auroram. 25. Et vidit quod non praevaleret ei, et tetigit volam femoris ejus, et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo. 26. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora, et dixit, Non mittam te, quin benedixeris mihi. 27. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob. 28. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum DEO, et cum hominibus, et praevaluisti. 29. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi. 30. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi DEUM facies ad facies, et liberata anima mea. 31. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo. 32. Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti.