407. Ecclesiae status in genere se ita habet quod temporis tractu recedat a vera fide et tandem in nullam desinat; cum nulla, dicitur quod vastata; ita se habuit cum Ecclesia Antiquissima apud eos qua 'Cainitae' dicti; ita quoque cum Ecclesia Antiqua quae post diluvium; ita quoque cum Ecclesia Judaica, quae ita vastata fuit tempore Adventus Domini ut non scirent aliquid de Domino, quod venturus ad salvandum eos, minus aliquid de fide in Ipsum: ita quoque cum primitiva Ecclesia seu quae post Adventum Domini, quae hodie ita vastata est ut non aliqua fides: tametsi semper aliquis nucleus Ecclesiae manet, quem ii qui quoad fidem vastati sunt, non agnoscunt; sicut etiam ab Antiquissima Ecclesia mansit residuum usque ad diluvium et continuabatur post diluvium, quod residuum Ecclesiae vocatur 'Noah.'