Arcana Coelestia (Elliott) n. 3757

Previous Number Next Number See English 

3757. Quid autem profanatio sancti, pauci sciunt, sed constare potest ex illis quae prius de illa dicta et ostensa sunt, quae videantur, nempe quod profanare possint qui sciunt, et agnoscunt, et imbuunt bonum et verum, non autem qui non agnoverunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398: ita quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod qui ab Ecclesia caelesti, profanare possint sancta bona, qui ab Ecclesia spirituali, possint sancta vera, n. 3399: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera interiora ne profanarent illa, n. 3398: quod gentes omnium minime profanare possint, n. 2051: quod profanatio sit commixtio ac conjunctio boni et mali, tum veri et falsi, n. (x)1001, 1003, 2426: quod id significatum sit per esum sanguinis, qui tam severe prohibitus est in Ecclesia Judaica, n. 1003: quod detineantur ideo quantum possibile est, ab agnitione et fide boni et veri, {1}si non permanere in illis possint, n. 3398, 3402 et quod teneantur ideo in ignorantia, n. 301-303: et quod etiam ideo cultus fiat externus, n. 1327, 1328: quod interna vera non prius revelentur quam cum Ecclesia vastata est, quia tunc bonum et verum non amplius potest profanari, n. 3398, 3399: quod Dominus ideo tunc primum in mundum venerit, n. 3398: quantum periculi a profanatione sancti et Verbi, n. 571, 582. @1 illi qui$

CAPUT XXIX 1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram filiorum orientis. 2. Et vidit, et ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas;

et lapis magnus super ore putei. 3. Et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus. 4. Et dixit illis Jacob, Fratres mei, unde vos? et dixerunt, E Harane nos. 5. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris? et dixerunt, Cognoscimus. 6. Et dixit illis, An pax ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege. 7. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes, potate gregem, et ite, pascite. 8. Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. 9. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel venit cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa. 10. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae. 11. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam et flevit. 12. Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille; et cucurrit et indicavit patri suo. 13. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani omnia verba illa. 14. Et dixit ei Laban, Utique os meum et caro mea tu, et habitavit cum eo mensem dierum. 15. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis? indica mihi, quid merces tua? 16. Et Labani duae filiae, nomen majoris Leah, et nomen minoris Rachel. 17. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat pulchra forma, et pulchra aspectu. 18. Et amabat Jacob Rachelem, et dixit, Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore. 19. Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare illam viro alii, mane cum me. 20. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam. 21. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies mei, et veniam ad illam. 22. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium. 23. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam. 24. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam. 25. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare fraudasti me? 26. Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem natu ante primogenitam. 27. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam, in servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis. 28. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem. 29. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam. 30. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah, et servivit cum eo adhuc septem annis aliis. 31. Et vidit JEHOVAH quod exosa Leah, et aperuit uterum illius, et Rachel sterilis. 32. Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit JEHOVAH afflictionem meam, quia nunc amabit me vir meus. 33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit JEHOVAH quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen ejus Shimeon. 34. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea vocavit nomen ejus Levi. 35. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Hac vice confitebor JEHOVAM; propterea vocavit nomen ejus Jehudah; et substitit a pariendo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church