Arcana Coelestia (Elliott) n. 2589

Previous Number Next Number See English 

2589. De Gentium et Populorum qui extra Ecclesiam nati sunt, statu et sorte in altera vita

Communis opinio est quod illi qui extra Ecclesiam nati sunt, qui ethnici et gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, absque Quo nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest quod illi quoque salventur, quia Domini Misericordia est universalis, hoc est, erga singulos; quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra Ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum: qualis itaque eorum status et sors est in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, mihi ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church