Arcana Coelestia (Elliott) n. 409

Previous Number Next Number See English 

409. Similiter se res habuit cum haeresi quae 'Cain' vocata quae temporis tractu vastata est, nam agnovit quidem amorem sed fidem principalem fecit, et praetulit amori; at haereses inde derivatae sensim aberrabant ab hoc, et 'Lamech,' qui fuit sextus ordine, prorsus etiam fidem negavit: cum hoc tempus fuit, tunc nova lux seu mane illuxit, et facta est Ecclesia nova, quae hic vocatur 'Adah et Zillah,' quae uxores Lamechi vocantur. Uxores Lamechi, qui nullius fidei fuit, dicuntur, sicut Ecclesia interna et externa Judaeorum, qui quoque nullius fidei fuerant, quae Ecclesiae quoque uxores vocantur in Verbo; quod etiam repraesentatum fuit per 'Leam et Rachelem,' binas uxores Jacobi, quarum 'Leah' repraesentabat Ecclesiam externam et 'Rachel' internam; quae Ecclesiae, tametsi binae apparent, usque una sunt, nam externa seu repraesentativa absque interna nihil est nisi quoddam idololatricum aut mortuum, at interna cum externa Ecclesiam et unam eandemque constituit, sicut hic 'Adah et Zillah': sed quia Jacobus seu posteritas Jacobi erat sicut Lamech nullius fidei, Ecclesia non potuit manere ibi, sed translata est ad gentes, qui non in infidelitate sed in ignorantia vixerunt. Raro, si usquam, manet Ecclesia apud eos qui veritates habent apud se, dum vastati sunt, sed transfertur ad eos qui prorsus nihil de illis sciunt, nam multo facilius hi amplectuntur fidem quam illi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church