Arcana Coelestia (Elliott) n. 3897

Previous Number Next Number See English 

3897. GENESEOS {1} CAPUT TRIGESIMUM @1 AI i Libri$

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur {2}, nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis. Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae. @1 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church