3759. Postea per partum quatuor filiorum Jacobi ex Leah describitur in sensu supremo ascensus a vero externo ad bonum internum; at in sensu repraesentativo describitur status Ecclesiae, quae talis est ut non agnoscat et recipiat vera interna quae in Verbo, sed vera externa{1}; et quia ita, quod ad interiora ascendat secundum hunc ordinem, quod ei primum sit verum quod fidei dicitur, dein exercitium secundum id verum, postea ex illo charitas, et demum amor caelestis: hi quatuor gradus significantur per quatuor filios Jacobi ex Leah, nempe per Reubenem, Shimeonem, Levi, et Jehudam. @i ibi$