Arcana Coelestia (Elliott) n. 4190

Previous Number Next Number See English 

4190. `Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam' quod significet verum tale et inde cultum, constat ex significatione `lapidis' quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720; et ex significatione `statuae' quod sit cultus inde seu ex vero, de qua n. 3727; inde patet quod per illa verba significetur verum tale et inde cultus; verum tale dicitur quale nempe apud gentes; gentes enim tametsi non sciunt de Verbo, proinde de Domino, usque habent externa vera, qualia Christiani; sicut quod sancte colendum Numen, quod festa observanda: quod honorandi parentes, quod non furandum, quod non adulterandum, quod non occidendum, et quoque quod non concupiscenda alterius, ita qualia vera sunt decalogi {1}, quae etiam pro normis sunt intra Ecclesiam: qui inter illos sapiunt, eadem non modo observant in externa forma: sed etiam in interna, cogitant enim quod talia non solum sint contra (o)religiosum illorum, sed etiam contra bonum commune, ita {2} contra debitum internum quod homini, proinde {3} contra charitatem, tametsi non ita sciunt quid fides; in obscuro illis est quoddam conscientiae, contra quod facere non volunt, immo quidam non possunt; inde constare potest quod Dominus illorum interiora quae in obscuro sunt, regat, et sic quod facultatem illis impertiatur recipiendi vera interiora, quae etiam recipiunt in altera vita, videantur quae de gentibus n. 2589-2604 ostensa sunt. [2] Aliquoties cum Christianis in altera vita loqui datum de statu et sorte gentium extra Ecclesiam, quod facilius illi {4} recipiant vera et bona fidei quam Christiani qui non secundum praecepta Domini vixerunt;

et quod Christiani crudeliter de illis cogitent, quod nempe omnes qui extra Ecclesiam sunt, damnati sint, et hoc ex recepto canone quod extra Dominum nulla salus; et quod hoc verum sit, sed quod gentes quae in charitate mutua vixerunt, ac justum et aequum ex quadam conscientia egerunt, facilius in altera vita recipiant fidem et agnoscant Dominum, quam qui intra Ecclesiam et non in tali charitate vixerunt; tum quod Christiani in falso sint, quod credant quod illis solis caelum quia Librum Verbi habent, scriptum in carta non autem in cordibus, et quod sciant Dominum, et Ipsum non Divinum credant quoad Humanum, immo nec agnoscant quam sicut communem hominem quoad alteram Ipsius Essentiam quam humanam naturam vocant;

ac ideo cum sibi et suis cogitationibus relicti sunt, ne quidem Ipsum adorant; et sic quod illi sint qui extra Dominum, quibus non salus. @1 in decalogo$ @2 sed etiam$ @3 ita$ @4 ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church