Arcana Coelestia (Elliott) n. 4189

Previous Number Next Number See English 

4189. `Nunc ito, pangamus foedus ego et tu': quod significet conjunctionem Divini Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui a latere seu gentes, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021;

ex repraesentatione `Labanis' hic qui est `ego,' quod sint bona operum, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Jacobi' qui hic est `tu,' quod sit Divinum Naturale. [2] Quod per `Labanem' hic significentur bona operum in quibus illi qui a latere, seu gentes, est causa quia nunc separatus [est] Laban a Jacobo, hoc est, bonum medium a bono Divino Naturalis, non amplius repraesentare potest bonum medium; sed quia servivit pro medio, ideo repraesentat aliquod bonum, et quidem bonum a latere, seu bonum collaterale;

quod `Laban' antequam Jacobo ita conjunctus esset, repraesentaverit bonum collaterale, videatur n. 3612, 3665, 3778, proinde bonum a latere; at quale id bonum sit, in sequentibus dicetur: cum Labane similiter se habet ac cum Loto et {1} Jishmaele; `Lotus' quamdiu fuit cum Abrahamo, repraesentavit Dominum quoad sensualem externum hominem, n. 1428, 1434, 1547, 1597, 1598, 1698; at cum separatus est ab Abrahamo, repraesentavit illos qui in externo cultu sed usque in charitate, n. 2317, 2324, 2371, 2399, tum plures status Ecclesiae successive, n. 2422, 2459. [3] `Jishmael' pariter, quamdiu is fuit cum Abrahamo, repraesentavit primum rationale Domini, n. 1893, 1949-1951; at dein cum separatus est, repraesentavit spirituales, n. 2078, 2699, 2699, 3263, 3268; ita quoque se habet cum Labane; causa est quia tametsi separatio facta, usque remanet conjunctio, sed non illa quae prius; inde est quod `Laban' hic et in nunc sequentibus, repraesentet bona operum qualia sunt apud illos qui a latere sunt, hoc est, apud gentes; a latere dicuntur gentes, seu in bono collaterali, quia extra Ecclesiam sunt'; qui intra Ecclesiam in bono et vero sunt, non in linea collaterali sunt sed in linea directa, nam illis Verbum est {2}, et per Verbum communicatio directa eum caelo, et per caelum cum Domino; non autem gentibus, nam hae Verbum non habent {3}, nec norunt Dominum; inde est quod dicantur {4} a later; sed intelliguntur gentes quae in bonis operum, hoc est, quae in externis in quibus intus est bonum charitatis; haec sunt quae vocantur bona operum, non autem bona opera, nam bona opera dari possunt absque bonis intus, non autem bona operum. @1 i cum$ @2 A i revelatum but partly d$ @3 quae non Verbum habent$ @4 i illi. I has dicuntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church