Arcana Coelestia (Elliott) n. 3963

Previous Number Next Number See English 

3963. `Postea peperit filiam': quod significet affectionem omnium, tum Ecclesiam fidei in qua bonum, constat a significatione `filiae' quod sit affectio, tum Ecclesia, de qua n. 2362, sed cujus rei affectio, ac qualis Ecclesia, ex adjectis {1}patet, sicut Ecclesia caelestis ex adjecta Zione, quae filia Zionis vocatur, Ecclesia spiritualis ex adjecta Hierosolyma, quae filia Hierosolymae dicitur, et sic porro; hic ubi nihil adjectum est, significatur per filiam Ecclesia fidei in qua bonum; de communibus enim veris quae sunt fidei in qua bonum, et de eorum receptione et agnitione huc usque actum est, illa nempe vera per `decem filios Jacobi,' de quibus {2}supra, significata sunt, ut {3}ostensum est;

et quia immediate post illos memoratur filia {4}quod nata, ex serie patet quod sit Ecclesia, in qua illa omnia; [2] sive dicas Ecclesiam fidei in qua bonum, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, et quoque si dicas affectionem omnium, nempe communium verorum; nam ex affectione veri in quo bonum, et boni ex quo verum, est Ecclesia; non autem ex affectione veri in quo non bonum, nec ex affectione boni ex quo non verum; qui se dicunt ab Ecclesia esse, qui in affectione veri sunt et non in bono veri, hoc est, non vivunt secundum vera, multum falluntur; sunt extra Ecclesiam tametsi intra coetum sunt, sunt enim in affectione mali, cum quo verum non conjungi potest; affectio veri eorum non est ex Domino sed est ex se, nam semet spectant ut per cognitiones veri lucrentur famam, et inde honores et opes, non autem spectant Ecclesiam, nec regnum Domini, minus Dominum; qui autem in affectione boni sunt ex quo non verum, nec illi ab Ecclesia sunt tametsi intra coetum, nam in bono naturali sunt non in bono spirituali, ac in {5}quodlibet malum et quoque falsum se duci patiuntur, modo inducatur malo species boni, et falso species veri, de quibus videatur n. 3470, 3471, 3518. @1 in Verbo$ @2 hucusque$ @3 i supra$ @4 quae$ @5 quodcunque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church