Arcana Coelestia (Elliott) n. 2861

Previous Number Next Number See English 

2861. `Fuit post verba illa': quod significet res transactas spectantes illos qui intra Ecclesiam, constat ex significatione `verborum' quod sint res; in lingua originali res dicuntur verba, ita `post verba illa' est post res transactas. Actum est in praecedentibus a vers. 13 ad hunc versum, de salvatione spiritualium ex Divino Humano Domini, et quidem illorum qui in bono intra Ecclesiam sunt; illi sunt qui vere spirituales possunt esse, quia Verbum habent, ita vera fidei; per vera doctrinae conjuncta bono vitae fit homo spiritualis; omne spirituale est inde: gentes vero extra Ecclesiam quia Verbum non habent, ita non vera fidei, quamdiu in mundo vivunt, etiamsi in bono charitatis, usque non sunt vere spirituales antequam in veris fidei instructi {1}sunt; et quia pleraeque gentes in mundo instrui nequeunt, illi qui in charitate mutua et in oboedientia vixerunt, ex providentia et misericordia Domini in altera vita instruuntur, et tunc facile recipiunt vera fidei, et fiunt spirituales; quod gentium status et sors in altera vita talis sit, videatur n. 2589-2604. Quia in {2}praecedentibus actum est de 2 illis qui salvantur ex Divino Humano Domini intra Ecclesiam, ideo in his quae sequuntur ad finem hujus capitis, agitur de illis qui salvantur extra Ecclesiam, et significantur per illos qui nati Nahori fratri Abrahami ex Milkah uxore et ex Reumah concubina; hoc etiam sequitur in serie; qui non sensum internum Verbi novit, putaret quod haec solum genealogica essent domus Terahi, propter Rebeccam quae facta Jishako uxor, ut et propter Bethuelem, cujus binae neptes Lea et Rachel factae uxores Jacobo; verum, ut saepius dictum et ostensum, omnia nomina in Verbo significant res, n. 1224, 1264, 1876, 1888; et nisi significarent res, Verbum non foret Divinum sed mundanum; inde etiam constare potest quod haec quae sequuntur, spectent in serie Ecclesiam spiritualem Domini, sed illam quae apud gentes est; et hoc per Nahorem fratrem Abrahami, ut significarentur illi qui in fraternitate sunt ex bono, ut sequitur n. 2863. @1 sint$ @2 antecedentibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church