Arcana Coelestia (Elliott) n. 5071

Previous Number Next Number See English 

5071. Quod illi qui a sinistris, dicantur `maledicti', (c)ac poena eorum ignis aeternus, `Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus; et abibunt hi in poenam aeternam", est quia se averterunt a bono et vero, et converterunt ad malum et falsum;

`maledictio' in sensu (t)Verbi interno' significat aversionem, n. 245, 379, 1423, 3530, 3584. `Ignis aeternus' in quem discederent, non est ignis elementaris, nec est conscientiae cruciatus, sed est concupiscentia mali; concupiscentiae enim apud hominem sunt ignes spirituales qui illum in vita corporis consumunt, et in altera vita cruciant; ex illis ignibus infernales se mutuo diris modis torquent. Quod ignis aeternus non sit ignis 2 elementaris, constare potest; quod non sit conscientiae cruciatus, est quia omnes qui in malo sunt, nullam conscientiam habent, et qui nullam in vita corporis habuerant, nec ullam habere possunt in altera vita; at quod concupiscentia sit, est quia omne igneum vitale est ab amoribus apud hominem, igneum caeleste ab amore boni et veri, et igneum infernale ab amore mali et falsi, seu quod idem, igneum caeleste est ab amore in Dominum et amore erga proximum, et igneum infernale ab amore sui et amore mundi; quod omnis ignis seu calor intus in homine sit inde, quisque scire potest si attendat {1}:

inde quoque est quod amor dicatur calor spiritualis, et quod per ignem et calorem in Verbo non aliud significetur', n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446, 4906{1}. Igneum vitale apud malos etiam tale est ut cum in concupiscentiarum vehementia sunt, etiam in quodam {2} igne sint, ex quo in ardore {3} et furore cruciandi alios; sed igneum vitale apud bonos tale est ut cum in affectionis gradu superiore sunt, etiam in quodam quasi igne sint, sed ex illo in amore et zelo benefaciendi aliis. @1 In A the at first ended and was ruled off here, and again after 4906.$ @2 i quasi$ @3 i sunt$

CAPUT XL

1. Et fuit post verba haec peccaverunt pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo regi Aegypti. 2. Et succensuit Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super principem pincernarum, et super principem pistorum. 3. Et dedit illos in custodiam domus principis satellitum ad domum carceris, locum ubi Joseph vinctus. 4. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis, et ministrabat illis, et fuerunt diebus in custodia. 5. Et somniarunt somnium bini illi, quisque somnium suum, in nocte una, quisque secundum interpretationem somnii sui, pincerna et pistor, qui regi Aegypti, qui vincti in domo carceris. 6. Et venit ad illos Joseph in matutino, et vidit illos, et ecce illi perturbati. 7. Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis, qui cum eo in custodia domus domini sui, dicendo, Quare facies vestrae malae hodie? 8. Et dixerunt ad eum, Somnium somniavimus, et interpretator nullus illi; et dixit ad illos Joseph, Nonne DEO interpretationes? narrate quaeso mihi. 9. Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho, et dixit ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me. 10. Et in vite tres {1}propagines, et illa sicut germinans, ascendit flos illius, et maturuerunt botri illius, uvas. @1 Sch has palmites$ 11. Et scyphus Pharaonis in manu mea, et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis, et dedi scyphum super volam Pharaonis. 12. Et dixit illi Josephi, Haec interpretatio illius; tres propagines tres dies illae. 13. In adhuc tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum, et reducet te super stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum illius, secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius. 14. Verum memento mei tecum, quando bene est tibi, et facias quaeso mecum misericordiam, et meminisse facias mei ad Pharaonem, et educas me e domo hac. 15. Quia furto auferendo ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam quod posuerint me in fovea. 16. Et vidit princeps pistorum, quod bonum interpretatus et dixit ad Josephum, Etiam ego in somnio meo, et ecce tria {1}canistra perforata super capite meo. @1 Sch has corbes similagineorum (panum)$ 17. Et in canistro supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris, et avis edens ea e canistro desuper capite meo. 18. Et respondit Joseph, et dixit, Haec interpretatio ejus, tria canistra tres dies illa. 19. In adhuc tribus diebus, extollet Pharaoh caput tuum e super te, et suspendet temet super ligno, et edet avis carnem tuam e super te. 20. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis, et fecit convivium omnibus servis suis, et extulit caput principis pincernarum, et caput principis pistorum, in medio servorum suorum. 21. Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et dedit scyphum super volam Pharaonis. 22. Et principem pistorum suspendit, quemadmodum interpretatus illis Josephus. 23. Et non recordatus princeps pincernarum Josephi, et oblitus ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church