Arcana Coelestia (Elliott) n. 5070

Previous Number Next Number See English 

5070. Vita aeterna quae justis, est vita ex bono; bonum in se vitam habet quia est a Domino, Qui est ipsa vita; vitae quae a Domino inest sapientia et intelligentia, nam bonum recipere a Domino et inde bonum velle, est sapientia, (c)ac verum recipere a Domino et inde verum credere, est intelligentia, et qui eam sapientiam et intelligentiam illi vitam habent; et quia felicitas tali vitae adjuncta est, est felicitas aeterna quae per {1}vitam quoque significatur. Contrarium est illis qui in malo sunt; hi apparent quidem, imprimis sibi, sicut vitam habeant, sed est talis vita quae in Verbo vocatur mors, et quoque est mors spiritualis, nam nihil boni sapiunt, nec veri intelligunt; {2}hoc constare potest unicuivis qui expendit, cum enim bono et inde vero inest vita, non potest vita esse malo et inde falso, nam haec contraria sunt et exstinguunt vitam, quapropter his non alia vita est quam qualis est insanis. @1 illam$ @2 A had (but d) haec vita vocata mors, quia ipsa vita quae est sapientiae et intelligentiae apud illos exstincta est, et manet vita qualis est insanis. For this A substitutes quia bono et inde vero inest vita, constare potest, quod non vita sit malo et inde falso, quia contraria sunt vitae.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church