Arcana Coelestia (Elliott) n. 10452

Previous Number Next Number See English 

10452. `Tabulae scriptae a duobus transitibus, exhinc et exhinc illae scriptae': quod significet per quod conjunctio Domini cum humano genere, seu caeli cum mundo, constat ex significatione `tabularum quibus lex inscripta' quod sint Verbum in omni complexu, de qua nunc supra n. 10,451; quod `scriptura a duobus transitibus, exhinc et exhinc' significet conjunctionem Domini cum humano genere, explicatum videas, n. 9416, 10,375, ideo quoque tabulae illae dictae fuerunt tabulae foederis, `foedus' enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396. [2] Quia hic dicitur conjunctio Domini cum humano genere, seu caeli cum mundo, per Verbum, dicendum est quomodo cum hoc se habet: qui non sciunt quale Verbum est, illi nequaquam credere possunt quod per id sit conjunctio Domini cum humano genere, ac caeli cum {1}mundo; ac minus adhuc illi qui Verbum contemnunt, aut nihili faciunt; sed sciant quod caeli subsistant per Divinum Verum, et quod absque illo non caeli forent, et quod humanum genus subsistat per caelum; nam nisi hoc influeret apud hominem, homo {2}non hilum potuisset cogitare, ita nec aliquid rationaliter velle; ut itaque subsistat caelum, et ex conjunctione cum illo humanum genus, provisum est a Domino Verbum, in quo est Divinum Verum pro angelis et pro hominibus; tale enim est Verbum in sensu suo spirituali et caelesti, ut inibi sit ipsa sapientia angelica, in tam supereminenti gradu ut vix cogitari possit ab homine aliquid quoad quale eminentiae ejus, tametsi in littera per quam simplex et rude appareat; [3] inde patet quod caelum in sapientia sua sit ex Verbo cum id legitur ab homine, et simul tunc homo in conjunctione cum caelo; ob hunc finem datum est homini tale Verbum; inde sequitur, si hoc medium conjunctionis non in mundo {3}esset, quod periret conjunctio cum caelo, et cum conjunctione omne bonum voluntatis et verum intellectus apud hominem, et cum his ipsum illud (d)humanum, quod consociat hominem cum homine; inde malum et falsum occuparent omnia, ex quibus societas una post alteram interiret; foret enim sicut cum homo vadit in caligine, (c)ac ubivis impingit, (c)et foret sicut cum caput {4}delirat, unde corpus fertur dementer et (x)insane usque in sui perniciem, (c)ac foret sicut cum languet cor, unde viscera et membra desistunt agere suos usus, usque dum emoritur totum; [4] talis foret status hominis nisi caelum ei conjunctum esset, ac caelum ei non conjunctum esset si non foret Verbum, aut nisi Divinum Verum communicaretur {5} immediate per angelos, ut antiquis temporibus; cum dicitur caelum, intelligitur etiam Divinum, nam Divinum Domini facit caelum; ita conjungi cum caelo est conjungi cum Domino, ac disjungi a caelo est disjungi a Domino, ac disjungi a Domino est perire; omnis enim dispositio in bonum, quae vocatur Providentia, inde est qua remota ruunt omnia in malum, et sic in devastationem. Ex his constare potest cui usui est Verbum; sed quod Verbum talis ac tanti usus sit, pauci credituri sunt. @1 homine$ @2 ne$ @3 foret$ @4 insanit$ @5 i homini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church