10622. `Et absolvendo non {1}absolvit': quod significet tolerantiam usque ad consummationem, constat ex significatione `absolvere' quod sit peccatum remittere, at cum additur non absolvet, est tolerare; quod sit usque ad consummationem, est quia a Domino malum toleratur usque dum consummatum seu impletum est. In Verbo {2}passim dicitur consummatio saeculi, et de malo quod consummatum sit vel non consummatum; et quando consummatum{3}, quod tunc visitatio; hoc quia significatur per illa verba `absolvendo non absolvet,' paucis dicetur quid per id intelligitur: {4}in communi per consummationem intelligitur finis Ecclesiae; et tunc finis ejus est quando amplius nulla charitas et nulla fides, quia tunc Ecclesia se prorsus {5}avertit a Domino, et non amplius in aliquo bono est sed in malo; tunc dicitur consummatio ejus, et {6} tunc fit visitatio; cum visitatio{7}, rejiciuntur omnes illi qui in malo sunt, et recipiuntur omnes qui in bono; visitatio {8} fit in altera vita ubi omnes simul sunt qui fuerunt ab Ecclesia a principio ejus usque ad finem ejus; rejectio malorum in infernum, et salvatio bonorum tunc, est quae vocatur ultimum judicium. [2] In {9}particulari fit consummatio apud unumquemvis hominem paene similiter; quilibet cum in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, toleratur inter bonos, tametsi malus; sed post aliquem elapsum temporis aperiuntur interiora ejus; si haec mala, tunc per gradus fertur in suum malum, usque ut sit suum malum quoad voluntatem, et sui mali falsum quoad intellectum; hoc facto malum dicitur consummatum apud illum, et tunc conjicitur in infernum; haec sunt quae intelliguntur per {10}`absolvendo non absolvet': [3] {11}simile per quod Jehovah {12}dixit ad Moschen, Nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te; et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum, Exod. xxxii 34. Quod consummatio sit finis Ecclesiae, constat ex his sequentibus: apud Jeremiam, Cum Israele et cum Jehuda non faciam consummationem, nec innocentem reddendo reddam te, quia desperatum est confractioni tuae; aegra plaga est, medicamenta restitutionis non tibi, (x)xxx 11-13, xlvi 28:
apud eundem, Consummata est iniquitas tua, filia Zion; visitabit iniquitatem tuam, filia Edomi, manifestabit peccata tua, Threni iv 22:
apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem: tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem, ix 24, 27:
apud Matthaeum, Messis est consummatio saeculi, quemadmodum colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi, xiii 39, 40:
apud eundem, Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis,quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi? xxiv 3:
apud eundem, Jesus dixit, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, xxviii 20{13}. @1 absolvet IT$ @2 videatur Joel iv 21 [A.V. iii 21] written in m.$ @3 i est$ @4 In A, S indicated in m that the sentence In particulari... conficitur in infernum was to be inserted here$ @5 convertit$ @6 i quoque$ @7 i fit$ @8 i illa$ @9 Not underlined in A, but the word principio immediately above is underlined$ @10 quod absolvendo non absolvat$ @11 et$ @12 dixerat$ @13 i, in his locis consummatio saeculi est finis Ecclesiae$