Arcana Coelestia (Elliott) n. 2910

Previous Number Next Number See English 

2910. `Et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad deflendum illam': quod significet statum doloris Domini, nempe ob noctem quoad vera fidei in Ecclesia, constat a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua n. 1893, 1965, 1989, 2011, 2172, 2501, 2833, 2836; quod `lugere et deflere' significent statum doloris, constat absque explicatione; `lugere' spectat dolorem propter noctem quoad bona in Ecclesia, et `deflere' quoad vera. In duobus his versibus actum est de fine Ecclesiae; {1}ejus finis est cum nulla amplius charitas; de {2}illo in Verbo pluries agitur, imprimis apud Prophetas et apud Johannem in Apocalypsi; Dominus etiam finem illum multis describit apud Evangelistas, et illum vocat consummationem saeculi, ut et noctem: ita enim se habet cum Ecclesiis: [2] in principio charitas illis fundamentalis est; quisque tunc alterum amat ut fratrem, et afficitur ex bono non propter se, sed propter proximum, propter commune, propter regnum Domini, et supra omnia propter Dominum, sed temporis tractu charitas incipit frigescere et nulla fieri; postea venit odium unius contra alterum, quod tametsi non apparet in externa forma, quia in societate civili sub legibus sunt, et in vinculis externis quae cohibent, usque intus fovetur; vincula externa quae cohibent, veniunt ex amore sui et mundi, et sunt amor honoris et eminentiae, amor lucri et inde quoque potentiae, ita amor famae; sub his amoribus odium contra proximum se occultat, quod tale est ut omnibus imperare velint, et omnia quae alius sunt, possidere, quae cum oppugnantur, animo recondunt contra proximum illum contemptum, spirant vindictam, sentiunt jucundum in ejus pernicie, immo crudelitates exercent quantum audent; in talia demum abit charitas Ecclesiae cum ejus finis est, et tunc dicitur de illa quod nulla amplius fides, nam ubi non charitas nec est fides, quod multoties ostensum: [3] fuerunt plures Ecclesiae quae ex Verbo notae sunt, quibus talis finis fuit; Antiquissima Ecclesia ita exspiravit circa diluvium; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, similiter; etiam Ecclesia altera Antiqua quae Hebraea vocata; demum Ecclesia Judaica, quae nusquam fuit aliqua Ecclesia a charitate incohans, sed modo fuit repraesentativa Ecclesiae, ob causam ut per repraesentativa superesset communicatio cum caelo antequam Dominus veniret in mundum; dein a Domino exsuscitata est nova Ecclesia, quae gentium dicta, et fuit interna, nam interiora vera a Domino revelata sunt, sed haec Ecclesia nunc in suo fine est, quia {3}nunc non solum nulla charitas est, sed loco charitatis odium, quod tametsi non externa forma apparet, usque interius est, ac erumpit quoties alicui possibile est, hoc est, quoties externa vincula non cohibent. [4] Praeter illas Ecclesias fuerunt perplures quae non ita descriptae sunt, quae similiter decreverunt et se destruxerunt. Causae quod ita decrescant et se destruant, sunt plures; una est quod parentes cumulent mala, et ex frequenti usu et tandem habitu illa inducant naturae, et sic in prolem suam per hereditarium transcribunt; nam quod parentes ex actuali vita per frequentem usum imbuunt, hoc irradicatur eorum naturae, et transfertur hereditario in posteritatem, quae nisi reformatur seu regeneratur, continuatur illud in generationes, et tunc semper accrescit; inde voluntas proclivior ad mala et falsa. Sed cum Ecclesia consummatur et perit, tunc Dominus semper novam alicubi exsuscitat sed raro, si unquam, ex homine prioris Ecclesiae, verum a gentibus quae in ignorantia fuerunt; de his in sequentibus nunc agitur. @1 cujus$ @2 quo$ @3 after solum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church