Arcana Coelestia (Elliott) n. 2996

Previous Number Next Number See English 

2996. Arcanissimum in mundo est, at nihil notius in altera vita, etiam unicuique spiritui, quod omnia quae in corpore humano correspondentiam habeant cum illis quae in caelo, usque adeo ut ne quidem minima ibi particula sit, cui non spirituale et caeleste quoddam correspondet, seu quod idem, cui non societates caelestes, nam hae sunt secundum omnia genera et species spiritualium et caelestium, et quidem in tali ordine ut referant simul unum hominem, et hoc quoad omnia et singula, tam interiora quam exteriora ejus; inde est quod universum caelum dicatur quoque Maximus Homo; et inde est quod toties dictum{1}, quod haec societas pertineat ad hanc corporis provinciam, haec ad illam, et sic porro: causa est quia Dominus est solus Homo, et caelum repraesentat Ipsum; et Divinum Bonum et Verum quod ab Ipso, est quod facit caelum; in quo quia sunt angeli, dicuntur in Domino esse. Qui autem in inferno sunt, extra Maximum illum Hominem sunt, et correspondent sordibus, tum quoque vitiis. @1 i prius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church