Arcana Coelestia (Elliott) n. 2997

Previous Number Next Number See English 

2997. Hoc quoque aliquatenus inde sciri potest quod spiritualis seu internus homo, qui est hominis spiritus et vocatur ejus anima, similiter correspondentiam habeat cum ejus naturali seu externo homine, et quod correspondentia talis sit ut quae interni hominis sunt, spiritualia et caelestia sint; at quae externi, naturalia et corporea; ut constare potest ab illis quae supra n. 2988, 2989 de vultibus faciei et de actibus corporis dicta sunt. Homo etiam quoad internum hominem est exiguum caelum, quia ad imaginem Domini creatus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church