3445. `Et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum': quod significet doctrinam inde, constat ex significatione `putei' quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; et quia Verbum est ipsa doctrina, {1}et sic ex Verbo est omnis doctrina quae Ecclesiae, inde `perfodere puteum' significat doctrinam inde, nempe ex sensu litterali Verbi, quia de illo hic agitur: sed ipsa doctrina ex sensu litterali Verbi est unica, nempe doctrina charitatis et amoris, charitatis erga proximum et amoris in Dominum, nam haec doctrina et secundum illam vita est totum Verbum, ut Dominus docet apud Matth. xxii 35-38. @1 ita$