Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. (3.) De illis qui in veris sunt, et per illa spectant et tendunt ad bonum: ita de veris per quae bonum. Quod homo amat, hoc vult; et quod homo amat aut vult, hoc cogitat et confirmat variis: quod homo amat aut vult, hoc vocatur bonum; et quod homo inde cogitat et confirmat variis, hoc vocatur verum (n.4070). Inde nunc, quod verum fiat bonum cum fit amoris seu voluntatis, seu cum homo amat et vult illud (n. 5526, 7835, 10367). Et quia amor seu voluntas est ipsa vita hominis, quod verum non vivat apud hominem cum modo scit illud et cogitat illud, sed cum amat et vult illud, et ex amore et voluntate facit illud (n. 5595, 9284(? 9282)). Quod vera inde accipiant vitam, ita ex bono (n. 2434, 3111, 3607, 6077). Proinde quod vita veris sit ex bono, et nulla vita veris absque bono (n. 1589, 1947, 1997, 2579(? 3579), 3180, 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729; illustratum, n. 9454(? 9154). Quando vera dicenda vitam adepta (n. 1928). Quod verum, cum conjungitur bono, approprietur homini, quia fit ejus vitae (n. 3108, 3161). Ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum quoque a voluntate, quod tunc conjunctio (n. 3157, 3158, 3161). Quod vera, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, quia cohaerent (n. 2484(? 2474), 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893, 7967). Quod affectio quae amoris se semper adjungat veris secundum usus vitae, et quod affectio illa reproducatur cum veris, ac vera reproducantur cum affectione (n. 3336, 3824, 3849, 4205, 5893, 7967). Quod bonum non aliud pro vero agnoscat quam quod concordat cum affectione quae amoris (n. 3161). Quod vera introducantur per jucunda et amoena convenientia (n. 3502, 3512). Quod omnis affectio veri genuina sit ex bono, et secundum id (n. 4373, 8349, 8356). Quod sic insinuatio et influxus boni in vera, ac conjunctio (n. 4301). Et quod sic vita veris (n. 7917, 7967). Quia affectio quae amoris se semper adjungit veris secundum usus vitae, quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407, 5835, 9637). Quod inde conjunctio veri et boni (de qua, n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555). Quod etiam vera se agnoscant, ac mutuo consocientur (n. 9079): et quod hoc sit ex influxu caeli (n. 9079). Quod bonum sit esse vitae, ac verum existere vitae inde; et quod sic bonum suum existere vitae habeat in vero, ac verum suum esse vitae in bono (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144(? 9154)). Inde quod omne bonum habeat suum verum, et omne verum suum bonum, quia bonum absque vero non existit, et verum absque bono non est (n. 9637). Tum quod bonum habeat suam formam et suum quale a veris, ita quod verum sit forma et quale boni (n. 3049, 4574, 6951(? 6916), 9454(? 9154)). Et quod sic verum et bonum debeant esse conjuncta, ut sint aliquid (n. 10555). Quod inde bonum in perpetuo conatu et desiderio sit conjungendi sibi vera (n. 9206, 9495; illustratum, n. 9207). Et quod vera se vicissim cum bono (n. 9206). Quod conjunctio reciproca sit, boni cum vero, et veri cum bono (n. 5365, 8516). Quod bonum agat, et verum reagat, sed ex bono (n. 3155, 4380, 4757, 5928, 10729). Quod vera spectent suum bonum ut principium et finem (n. 4353). Quod conjunctio veri cum bono se habeat sicut progressio vitae hominis ab infantia, quod primum hauriat vera scientifice, dein rationaliter, demum faciat illa suae vitae (n. 3025(? 3203), 3665, 3690). Etiam sicut cum prole, quod concipiatur, sit in utero, nascatur, adolescat, sapiat (n. 3298, 3299, 3308, 3665, 3690). Quod etiam se habeat sicut cum seminibus et humo (n. 3671). Et sicut cum aqua ad panem (n. 4976). Quod prima affectio veri non sit genuina, sed quod sicut homo perficitur, purificetur (n. 3040, 3089). Quod usque bona et vera non genuina inserviant introducendis bonis et veris genuinis, et quod priora postea relinquantur (n. 3665, 3690, 3974, 3982, 3986, 4145). Porro, quod homo ducatur per vera ad bonum, et non absque veris (n. 10124, 10367). Si homo non addiscit seu recipit vera, quod bonum non influere possit, ita quod homo non fieri possit spiritualis (n. 3387). Quod conjunctio boni et veri fiat secundum incrementum cognitionum (n. 3141). Quod vera recipiantur a quolibet secundum captum (n. 3385). Quod vera naturalis hominis sint scientifica (n. 3293, 3309, 3310). Quod scientifica et cognitiones sint sicut vasa (n. 6004, 6023, 6052, 6071, 6077). Quod vera sint vasa boni, quia recipientia (n. 1946(? 1496), 1900, 2063, 2261, 2269, 3318, 3365, 3368). Quod bonum influat per viam internam seu animae apud hominem, vera autem per viam externam seu auditus et visus, et quod conjungantur in interioribus ejus a Domino (n. 3030, 3098). Quod vera eleventur e naturali homine, ac implantentur bono in spirituali, et quod sic vera fiant spiritualia (n. 3085, 3086). Et quod postea inde influant in naturalem hominem, bonum spirituale in bonum naturalis immediate, in verum autem naturalis mediate (n. 3314, 3573, 4563; illustratum, n. 3314, 3576, 3616, 3969, 3995). Verbo, quod vera tantum et taliter conjungantur bono apud hominem, quantum et qualiter homo est in bono {1}quoad vitam (n. 3834, 3843). Quod conjunctio aliter fiat apud caelestes, aliter apud spirituales (n. 10124). Plura de conjunctione boni et veri, et quomodo fit (n. 3090, 3203, 3308, 4096, 4097, 4345, 4353, 5365, 7623-7627). Et quomodo bonum spirituale per vera formatur (n. 3470, 3570). -1 quoad pro "quod"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church