Arcana Coelestia (Elliott) n. 4380

Previous Number Next Number See English 

4380. `Transeat quaeso dominus meus ante servum suum': quod significet praesentiam communiorem, constat a significatione `transire ante aliquem' quod hic ubi de conjunctione boni cum veris agitur, sit praesentia communior; cum regeneratione enim quae fit per conjunctionem boni cum veris, ita se habet quod bonum sit quod agit et verum quod se agi patitur, cumque bonum se applicuerat veris et se paulisper conjunxerat cum illis, tunc apparet verum reagere, at non est verum sed est bonum illi conjunctum vel adjunctum quod per verum reagit; haec adjunctio est quae intelligitur per praesentiam communiorem. Conjunctio boni cum veris dicitur, sed intelligitur homo in quo bonum et verum, nam haec praedicari nequeunt absque subjecto, quod est homo; in caelo per abstracta ita cogitant et loquuntur, ex causa quia sibi non tribuunt bonum nec verum, sed Domino, et quia bonum et verum a Domino implet totum caelum; ita loqui etiam antiquis fuit familiare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church