3157. `Nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo': quod significet explorationem consensus eorum ex utraque facultate, voluntatis et intellectus, constat ex significatione `misericordiae' quod sit boni seu amoris, de qua n. 3063, 3073, 3120; et ex significatione `veritatis quod sit veri seu fidei, de qua n. 3121, 3122; et quia bonum quod amoris est voluntatis, et verum quod fidei est intellectus, et haec dicuntur ad Labanem et Bethuelem, ita ad homines, quod illi facerent misericordiam et veritatem, significant quae ex utraque eorum facultate, nempe voluntatis et intellectus; quod sit exploratio consensus, {1}patet, tam ex his quod dicatur `si sitis vos facientes,' quam ab illis quae sequuntur `indicate mihi, et si non, indicate mihi, et spectabo ad dextram vel ad sinistram.' [2] In regeneratione hominis, quae est imago glorificationis Domini, n. 3138, ita se habet: quod verum fidei quidem discatur sed non agnoscatur, minus recipiatur a bono, nisi consensus sit ab utraque facultate, nempe voluntate et intellectu; consensus est ipsa agnitio; {2}per hanc fit receptio, et quidem a voluntate, nam ibi est bonum: et quando verum fidei receptum est a voluntate, seu quod idem, a bono, tunc est homo regeneratus, nam tunc verum est boni, seu fides est charitatis, `seu quoad vitam ipsa charitas', n. 3121. @1 i ab illis$ @2 i et$