Arcana Coelestia (Elliott) n. 5595

Previous Number Next Number See English 

5595. `Et dixit Israel': quod significet perceptionem ex bono spirituali, constat (c)a significatione `dicere' quod sit percipere, de qua prius; et a repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, et quia `Israel' est bonum spirituale, est quoque Ecclesia spiritualis interna, n. 3305, 4286, nam Ecclesia illa est Ecclesia ex bono spirituali. Bonum spirituale est verum quod factum bonum; verum enim fit bonum cum vivitur secundum illud, tunc enim transit in voluntatem et a voluntate in actum, et fit vitae, et cum verum fit vitae, non amplius dicitur verum sed bonum; at voluntas quae transformat verum in bonum, est nova voluntas in parte intellectuali; id bonum est quod vocatur bonum spirituale; {1}bonum spirituale distinguitur a bono caelesti in eo quod {2}bonum caeleste implantatum sit {3} in ipsa parte voluntaria hominis; at de hac re saepius prius actum est. [2]Quod nunc Jacob non dicatur Jacob ut in priore capite, vers. 36, sed Israel, est quia {4}hic agitur de bono, at in capite praeced. de vero; quapropter in praecedente capite locutus est Reuben, per quem repraesentatur verum doctrinae Ecclesiae, n. 3861, 3866, 4731, 4734, 4761, 5542, in hoc autem capite loquitur Jehudah, per quem repraesentatur bonum Ecclesiae, n. 3654, 5583; quod de bono nunc agatur, est quia hac vice conjunctio fit interni quod `Josephus', cum externo quod `decem filii Jacobi', per medium quod `Benjamin', et conjunctio interni cum externo fit per bonum. @1 et$ @2 hoc bonum$ @3 i non in parte intellectuali sed$ @4 nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church