5596. `Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc {1}frater ?': quod significet quod separarent a se verum boni ad conjungendum illud spirituali ab interno, constat ex significatione `malefacere' quod sit separare, nam quod separarent ab illo Benjaminem, est quod vocat `malefacere'; ex significatione `indicare' quod sit dare quod alter cogitet et super quod reflectat, n. 2862, 5508, proinde communicare, n. (x)4856, inde est etiam conjungere, nam cum transit in voluntatem alterius, fit ex communicato conjunctio, sicut cum Josephus audivit quod Benjamin adhuc viveret et esset apud patrem suum, quod vellet ut ad se veniret, et dein quod solus apud se esset sibi conjunctus, ut patet ab historicis quae sequuntur; ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divinum Spirituale, qui cum `vir' vocatur, quod sit spirituale ab interno, de qua n. 5584; et a repraesentatione `Benjaminis', qui hic est frater eorum de quo indicaverunt, quod sit {2}verum boni, de qua n. 5586; ex his patet quod per `quare malefecistis mihi ad indicandum viro an adhuc frater?' significetur quod separarent a se verum boni ad conjungendum illud spirituali ab interno. @1 see p. 217,ft. I $ @2 bonum veri A I, but see p. 217, footnote 2.$