Arcana Coelestia (Elliott) n. 3843

Previous Number Next Number See English 

3843. `Dare minorem ante primogenitam': quod significet ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi, constat a {1}repraesentatione `Rachelis,' quae hic est `minor,' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex repraesentatione `Leae,' quae hic est `primogenita,' quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; inde patet quod per `dare minorem ante primogenitam' significetur ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi; haec quomodo se habent, supra n. 3834 paucis explicata sunt, (s)et porro ab his:

qui non statum hominis novit, is credere potest quod conjunctio detur cum veris non modo externis, sed etiam cum internis, cum illa et haec novit, seu cum illa et haec in memoria sua habet; sed (t)usque non est conjunctio priusquam {2}vivit secundum illa, nam vita manifestat conjunctionem; [2]se habet hoc sicut omne quod implantatur homini a pueritia; hoc non fit ejus proprium priusquam {3}agit secundum id, et hoc affectione, imbuit enim tunc ejus voluntatem, et in actum non magis ex scientia seu doctrina mittitur,sed ex jucundo quodam ei ignoto, et quasi ex indole aut natura; quisque enim indolem {4}sibi comparat per {5}frequentem usum seu habitum, et hunc ex illis quae didicit; hoc fieri non potest, priusquam illa quae per doctrinas hausit, ab externo homine insinuata sunt interiori, cum enim in interiore homine sunt, tunc non magis ex memoria sensuali sed ex indole agit, tandem ita ut sponte fluant in actum, inscripta enim tunc sunt memoriae interiori hominis, et quae ex hoc prodeunt, apparent sicut innata; ut constare potest a linguis quas homo in pueritia hausit, tum a facultate ratiocinandi, et quoque a conscientia; inde patet quod vera doctrinae etiam interiora non sint conjuncta homini priusquam vitae sunt. Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura {6}dicentur.(s) @1 significatione$ @2 i homo$ @3 agat$ @4 i aut naturam$ @5 habitum, ac habitum$ @6 dicenda$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church