Arcana Coelestia (Elliott) n. 8349

Previous Number Next Number See English 

8349. `Et non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae': quod significet quod vera illis apparerent injucunda, quia absque affectione boni, constat ex significatione `bibere aquas' quod sit recipere vera, et {1}applicare illa sub bono, de qua n. 3069, 5709; ex significatione `aquarum' quod sint vera, de qua mox supra n. 8347; et ex significatione `amari' quod sit injucundum, de qua n. 7854; inde patet quod per `non potuerunt bibere aquas prae amaritudine, quia amarae illae' significetur quod vera illis apparerent injucunda; quod sit quia absque affectione boni, est quoniam omne jucundum veri existit a bono; quod affectio veri originem suam ducat a bono, est quia bonum amat verum et verum bonum, sunt enim bina illa sicut conjugio conjuncta; notum est quod unusquisque velit instrui in illis quae amat et pro fine (x)habet; qui amat bonum, hoc est, qui vult {2}ex corde colere Deum, et benefacere proximo, is amat instrui in illis quae ducunt ad illa, proinde in veris; ex quibus constare potest quod omnis affectio veri sit ex bono; sunt quidem qui male vivunt et tamen volunt instrui in veris, sed non est affectio veri apud illos sed solum affectio confirmandi doctrinalia Ecclesiae, {3}propter sui gloriam, hoc est, famam, honores, lucrum; affectio veri genuina est velle scire quid verum {4}propter vitam in mundo, et propter vitam aeternam; hi in (x)tentationem veniunt quando illis vera incipiunt deficere, et magis quando vera quae sciunt apparent injucunda; tentatio illa originem ducit ex eo quod intercepta sit communicatio cum bono; haec communicatio intercipitur ut primum homo venit in suum proprium, nam sic illabitur in malum amoris sui aut mundi; ut primum in illud incidit, tunc vera incipiunt appercipi injucunda, sed actutum cum ex illo statu emergit, {5}vera fiunt jucunda; hoc {6}intelligitur in sequentibus {7}per quod `aquae amarae sanatae sint per lignum illis injectum,' nam per `lignum' significatur bonum. @1 ea applicare$ @2 benefacere proximo, et ex corde colere Deum$ @3 famae, gloriae, honorum et lucri causa$ @4 antequam id apud se confirmat, et hoc propter vitam et propter usus bonos$ @5 Vera enim et bona sunt quae nutriunt vitam spiritualem, quae cum deficiunt vera, sitiet vita naturalis$ @6 constabit ex$ @7 , dicitur enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church