Arcana Coelestia (Elliott) n. 3368

Previous Number Next Number See English 

3368. `Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te': quod significet quod non ad scientifica, sed ad rationalia, quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, constat a significatione `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et a significatione `terrae' quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, terra enim quae hic intelligitur, est Gerar ubi Abimelech rex Philistaeorum, et per `Gerarem' significatur fides, perque `Abimelechum' doctrina fidei spectans rationalia, et per `regem Philistaeorum' doctrinalia, videatur n. 3364, 3365; ideo per `terram,' nempe Gerarem ubi Abimelechus, non aliud in sensu interno significatur; significatio enim terrae est varia, videatur n. 620, 636, (x)1066, et significat quale gentis de qua praedicatur n. 1262; in proprio autem sensu significat Ecclesiam, n. 3355, et quia Ecclesiam, etiam significat illa quae sunt Ecclesiae, hoc est, illa quae apud hominem faciunt Ecclesiam, proinde doctrinalia charitatis et fidei, ita quoque rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri; hae enim quod sint Ecclesiae vera, ita ejus doctrinalia, videatur supra n. 3364, 3365; [2] sive dicas rationalia a Divino illustrata, sive apparentias veri, sive vera caelestia et spiritualia, qualia in regno Domini in Caelis seu in caelo, et qualia in regno Domini in terris seu in Ecclesia, idem est; eadem quoque dicuntur doctrinalia, sed hoc a veris quae in illis; rationale angelicum et humanum est et vocatur rationale ex apparentiis veri illustratis a Divino; absque illis non est rationale; ita rationalia sunt illae. Quod hic dicatur quod `ad Aegyptum non descenderet,' hoc est, quod non ad scientifica, est quia de scientificis prius actum est, peregrinatio enim Abrahami in Aegypto, repraesentabat instructionem Domini in scientificis in pueritia, videatur n. 1502: cum arcano quod `non descenderet in Aegyptum, sed peregrinaretur in terra Geraris,' hoc est, quod non spectaret ad scientifica sed ad rationalia, ita se habet: [3] omnes apparentiae veri in quibus Divinum, sunt rationalis, usque adeo ut vera rationalia et apparentiae veri sint idem, scientifica autem sunt naturalis, usque adeo ut naturalia et vera scientifica {1}sint idem; vera rationalia, seu apparentiae veri, nusquam possunt esse et existere nisi ex influxu Divini in rationale, et per {2}rationalia in scientifica quae naturalis sunt; quae tunc fiunt in rationali apparent in naturali sicut multorum imago simul in speculo; ac ita sistuntur {3}coram homine, etiam coram angelo; sed coram angelo non ita evidenter in naturali, sed {4}apud illos qui in mundo spirituum, {5}et in spirituali naturali sunt, inde his repraesentativa veri; [4] similiter se habet apud unumquemvis hominem, nam, ut prius dictum, qui in bono est, exiguum caelum est, seu quod idem, imago caeli maximi, et quia Divinum Verum non immediate influere potest in scientifica quae sunt naturalis ejus hominis, sed per rationalia, ut dictum, ideo hic dicitur quod `non descenderet Aegyptum, sed resideret in terra Geraris': sed de his non potest clara idea haberi nisi sciatur {6}qualis influxus est, ut et quales ideae, quapropter de illis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ubi experientiae, agendum. @1 i quoque$ @2 rationale$ @3 i vera$ @4 i in commune$ @5 qui$ @6 i prius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church