Arcana Coelestia (Elliott) n. 9079

Previous Number Next Number See English 

9079. `Aut filium cornu ferierit, aut filiam cornu ferierit': quod significet insultum ab affectione mali in vera et bona fidei derivata ab interioribus, constat ex significatione `cornu ferire' quod sit laesio, ut supra n. 9065, ita {1} insultus, ex significatione filii quod sit verum fidei, et `filiae' quod sit bonum fidei, de qua n. 489-491, 533, 1147, 2362, (x)2623; quod sint vera et bona derivata ab interioribus, est quia interiora sunt sicut parentes, ex quibus bona et vera {2} nata sunt sicut filii (c)et filiae; bona enim et vera apud hominem regeneratum se habent sicut generationes; sunt quae parentis loco sunt, sunt quae liberorum, quae generorum ac nuruum, quae nepotum et neptum, et sic porro; sunt inde illorum consanguinitates et affinitates, et sunt familiae {3}, in multiplici serie; [2] ita dispositae sunt societates in caelo, ac ita quoque vera et bona apud hominem qui regeneratur, inde etiam is fit caelum in minima forma; et quod arcanum est, bona et vera apud hominem se mutuo amant, et secundum amorem se agnoscunt, ac ita se consociant; hoc {4} originem ducit ex societatibus angelicis, in quibus se amant, se agnoscunt, et se consociant, secundum bonorum similitudines et proximitates; et quod mirum, qui se nusquam prius viderant, si in (x)simili bono sunt cum conveniunt, est sicut se ab infantia viderint; ex hac origine est quod bona et vera se secundum caeli formam conjungant apud hominem, (c)et faciant instar caeli in illo; sed haec {5} a Domino, tam in caelo quam in homine angelo, hoc est, in homine qui regeneratur et fit angelus. @1 i quoque$ @2 vera et bona$ @3 i et domus$ @4 quod$ @5 hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church