35. Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur voluntas, et altera quae intellectus (n. 35, 641, 3623, 3939(? 3539, 5969), 10122). Quod binae illae facultates faciant ipsum hominem (n. 10076, 10109, 10110, 10264, 10284). Quod homo talis sit, quales binae illae facultates apud illum sunt (n. 7342, 8885, 9282, 10264, 10284). Quod per illas etiam homo distinguatur a bestiis, ex causa quia intellectus hominis elevari potest a Domino et videre vera Divina, pariter voluntas et percipere bona Divina, et sic homo conjungi Domino per binas suas facultates quae faciunt illum; secus autem bestiae (n. 4525, 5114, 5302, 6323, 9231). Et quia homo sic conjungi potest Domino, quod non mori possit quoad interiora sua quae ejus spiritus sunt, sed quod vivat in aeternum (n. 5302). Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero, quae sunt ejus voluntatis et intellectus (n. 4051, 5302). Quod sicut omnia in universo se referunt ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (n. 803, 10122). Quia voluntas est receptaculum boni, et intellectus receptaculum veri (n. 3332, 3623, 5332(? 5835), 6065, 6125, 7503, 9300, 9930). Eodem recidit sive dicas verum sive dicas fidem, quoniam fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive dicas amorem, quoniam amor est boni ac bonum est amoris: quod enim homo credit, hoc verum dicit; et quod homo amat, hoc bonum dicit (n. 4353, 4997, 7178, 10122, 10367). Inde sequitur quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas recipiens amoris; et quod fides et amor sint in homine quando in illis sunt, quia non alibi est vita hominis (n. 7178(? 7179), 10122, 10367). Et quia intellectus hominis potest recipere fidem in Dominum ac voluntas amorem in Dominum, quod possit fide et amore conjungi Domino; et qui conjungi potest fide et amore Domino, non potest mori in aeternum (n. 4525, 6323, 9231). Quod amor sit conjunctio in spirituali mundo (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081-7086, 7501, 10130). Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, quia est receptaculum boni et quod intellectus sit existere vitae inde, quia est receptaculum veri (n. 3619, 5002, 9282). Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110); comparative ut lux ex igne seu flamma (n. 6032, 6314). Quod quae in intellectum veniunt et simul in voluntatem, approprientur homini; non quae solummodo in intellectum (n. 9009, 9069, 9071, 9129(? 9133), 9182, 9386, 9393, 10076, 10109, 10110). Quod illa fiant vitae hominis quae recipiuntur voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110). Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus; amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076). Quod homo etiam post mortem maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (n. 9069, 9071, 9386, 10153): et quod quae intellectus sunt et non simul voluntatis tunc evanescant quia non sunt in hominis spiritu (n. 9282). Seu, quod eodem recidit, quod homo post mortem maneat sicut est ejus amor et inde fides, seu sicut ejus bonum et inde verum; et quod quae fidei sunt et non simul amoris, seu quae veri sunt et non simul boni, evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (n. 553, 2364(? 2363), 10153). Quod homo possit intellectu capere quod non ex voluntate facit seu quod possit intelligere quod non vult, quia contra amorem ejus (n. 3539). Quod voluntas et intellectus unam mentem constituant (n. 35, 3623, 5832(? 5835), 10122). Quod binae illae facultates vitae unum agere debeant, ut homo sit homo (n. 3623, 4832(? 5835), 5969, 9300). Quod perversus status est apud quos intellectus et voluntas non unum agunt (n. 9075). Quod talis status sit apud hypocritas, dolosos, assentatores et simulatores (n. 4326(? 2426), 3573, 4799, 8250). Quod voluntas et intellectus redigantur in unum in altera vita, et quod non liceat ibi divisam mentem habere (n. 8250). Quod omne doctrinale ecclesiae secum ideas habeat, et per illas percipiatur quale est (n. 3310). Quod secundum illas sit intellectus ejus, et quod absque idea intellectuali apud hominem non sit nisi quam idea vocis et nulla rei (n. 3825). Quod ideae intellectus se extendant ample in societates spirituum et angelorum circumcirca (n. 6598(? 6599), 6600-6605, 6609, 6613). Quod ideae intellectus hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae quales sunt (n. 1869, 3310, 5510). Quales quorundam ideae apparent (n. 6201(? 6200), 8885). Quod omnis voluntas boni et intellectus veri sit a Domino; non ita intellectus veri separatus a voluntate boni (n. 1831, 3514, 5483(? 5482) 5649, 6027, 8685, 8701, 10153). Quod intellectus sit qui illustratur a Domino (n. 6222, 6608, 10659). Quod illis qui illustrantur, det Dominus videre et intelligere verum (n. 9382, 10659). Quod illustratio intellectus sit varia secundum status vitae hominis (n. 5221, 7012, 7233). Quod intellectus illustretur quantum homo recipit verum voluntate, hoc est, quantum vult facere secundum id (n. 3619). Quod illorum intellectus illustretur qui legunt Verbum ex amore veri et ex amore usus vitae; non autem qui ex amore famae, honoris, lucri (n. 9382, 10548, 10549, 10550(? 10551)). Quod illustratio sit actualis elevatio mentis in lucem caeli (n. 10330: ab experientia, n. 1526, 6608). Quod intellectui illustratio sit lux e caelo, sicut est visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128). Quod lux caeli sit Divinum Verum, a quo omnis sapientia et intelligentia (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684). Quod intellectus hominis sit qui illustratur ab illa luce (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126(? 9128), 9399, 10569). Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono ex quibus formatus est (n. 10064). Quod intellectus sit qui a veris quae ex bono, non autem qui a falsis quae ex malo (n. 10675). Quod intellectus sit videre, ex illis quae experientiae et scientiae sunt, vera, causas rerum, nexus, et consequentia in serie (n. 6125). Quod intellectus sit videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, non autem posse confirmare quodcunque (n. 4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780). Quod lux confirmationes absque praevia perceptione veri, {1}sit, lux naturalis, etiam dabilis apud illos qui non sapiunt (n. 8780). Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum, ita qui in luce spirituali sunt (n. 8780). Quod omnia dogmata etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (n. 2482(? 2243, 4677), 2490(? 2385, 4741), 5033, 6865, 7950). Quomodo concipitur et nascitur rationale apud hominem (n. 2094, 2574(? 2524), 2557, 3030, 5126). Quod ex influxu lucis caeli a Domino per internum hominem in cognitiones et scientias, quae sunt in externo, et inde elevationem (n. 1895, 1896(? 1899), 1900, 1901, 1902). Quod rationale nascatur per vera, et non per falsa; inde qualia vera sunt, tale rationale (n. 2094, 2524, 2557). Quod rationale per vera ex bono aperiatur et formetur, et quod per falsa ex malo claudatur et destruatur (n. 3108, 5126). Quod homo non rationalis sit qui in falsis ex malo est; et quod ideo non rationalis sit quia potest ratiocinari de quacunque re (n. 1944). Quod homo aegre sciat distinguere inter intellectum et voluntatem, quia aegre inter cogitare et velle (n. 9991(? 9995)). Plura de Voluntate et Intellectu sciri et concludi possunt ex illis quae mox supra allata sunt de Bono et Vero, modo loco Boni percipiatur Voluntas, et loco Veri Intellectus; nam voluntas est boni, ac intellectus est veri. -1 sit pro "fit"