Arcana Coelestia (Elliott) n. 1944

Previous Number Next Number See English 

1944. `Ecce tu gravida': quod significet vitam rationalis hominis, constat ab illis quae supra de conceptione ejus dicta, et ex illis quae de Ismaele sequuntur quod nempe sit primum rationale apud Dominum. In genere de rationali homine sciendum quod rationale tunc vitam accipere, {1}in utero esse et nasci, dicatur, quando homo cogitare incipit quod apud se malum et falsum sit quod contradicit et adversatur vero et bono, et magis adhuc cum illud amovere et subjugare vult; nisi hoc appercipere et sentire potest, non habet aliquod rationale, utcumque putat se habere; rationale enim est medium uniens interni hominis cum externo, et sic a Domino {2}appercipiens quid in externo peragitur, et redigens externum ad obsequium, immo elevans eum a (t)corporeis et terrenis, in quae se immergit, et efficiens ut homo sit homo, ut spectet ad caelum cujus indigena est, non ut bruta animalia, solum ad terram in qua modo peregrinatur, minus ad infernum; haec sunt rationalis officia; quare nisi homo talis sit ut id cogitare possit, non dici potest quod rationale habeat; ex ejus usus seu functionis vita [2] cognoscitur num {3}sit: ratiocinari contra bonum et verum, quod corde negat, et quod novit quia de eo audivit, non est rationale habere; hoc possunt etiam plures qui extus {4}ruunt absque vinculis in omne nefarium, cum differentia solum quod illi qui putant rationale se habere et non habent, loquantur ex quodam decoro sermonis et agant ex simulatorio honesto, in quibus tenentur per vincula externa, quae sunt timor legis, jacturae lucri, honoris, famae, vitae; si vincula haec quae sunt externa, auferrentur, insanirent aliqui plus quam illi{5}; quare nemo dici potest rationale habere ex eo quod ratiocinari possit; immo qui non rationale habent, ex sensualibus et scientificis loqui [3] solent multo solertius quam qui habent; hoc clarissime constat a spiritibus malis in altera vita qui tametsi ut rationales habiti prae aliis dum vixerunt in corpore, usque tamen cum vincula externa quae decorum sermonis et simulatorium honestum vitae eorum fecerunt, auferuntur, ut solet fieri cum omnibus in altera vita, insaniores sunt illis qui in mundo aperte insani sunt; ruunt enim in omne nefas absque pudore, timore, et horrore, at qui rationales fuerunt, {6}cum vixerunt in mundo, non ita, quum his vincula externa auferuntur, adhuc saniores sunt, nam vincula interna habuerunt quae sunt vincula conscientiae, per quae Dominus tenuit {7}cogitationes illorum alligatas legibus veri et boni, quae fuerunt rationalia illorum. @1 i aut.$ @2 i per internum.$ @3 fit I, but in A this takes place of a deleted phrase aut quod sit in exercit--.$ @4 i sicut insani.$ @5 i nam illi usque quaedam vincula retinent.$ @6 dum.$ @7 cogitationem illorum alligatam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church