Arcana Coelestia (Elliott) n. 1869

Previous Number Next Number See English 

1869. Continuatio de Scriptura Sacra seu Verbo

Ostensum mihi est quam multa uni voci Verbi insunt, per id quod ideae cogitationis apertae sint; in altera vita, quod mirabile, hoc fieri potest ita ad vivum ut ipsae ideae appareant visibiles in forma, sic quasi pictae imagines: apertae fuerunt ita ideae unius qui in charitate seu amore mutuo vixit, et delectatus fuit cum vixit in mundo, Verbo; tunc apparuerunt innumerabilia pulchra cum deliciosis et jucundis afficientibus; dictum quod haec quae ita apparent visibilia, iterum quoad interiora possint aperiri, quibus apertis quod adhuc pulchriora et deliciosiora cum ipsis felicibus sisterentur; omnes ideae angelicae tales sunt, nam illae apertae sunt ab Ipso Domino. [2] Illustratum hoc coram spiritibus qui mirati quod in altera vita ita ideae cogitationis aperiri queant, per visam oculi, cujus visionis radii tam hebetes et obscuri sunt, ut minora naturae in quibus innumerabilia, non aliter videant ac opacum quoddam et nigrum informe; at cum per microscopium eadem spectantur, sistuntur videnda interiora, pulchra serie connexa, et jucundo ordine fluentia; et quod haec similiter per acutius microscopium adhuc potuissent aperiri; ex his constare potuit quomodo se habet cum visu interno, cujus radii non alii sunt quam ideae, quod in se tam crassae sint, ut vix crassius in illa sphaera dari queat, tametsi homo aliter putat: sed de ideis, ex Divina Domini Misericordi in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church