Arcana Coelestia (Elliott) n. 1870

Previous Number Next Number See English 

1870. Similiter se habet cum Verbo Domini; singulae voces ibi formant suas ideas, nam vox non est nisi formata sic idea ut percipiatur sensus, in quibus tam innumerabilia sunt quae non ad perceptionem hominis venire possunt, sed solum ad angelorum, ut nusquam credi possit; quae cum aperiuntur a Domino, sistuntur formae interiores perceptioni per jucunda et felicia, et visui per repraesentativa et paradisiaca, illa ex caelestibus et spiritualibus amoris seu misericordiae Domini, haec a radiis lucis inde. [2] Ostensum mihi est per mirabilem experientiam quod Verbum non solum quoad singulas voces sed etiam quoad singulas litterulas cujusvis vocis, ita prorsus sicut dicitur quoad minimam iotam, inspiratum sit; unicuivis enim iotae inest aliquid e affectione et vita, quae communis est vocis, ita singularissimis correspondente insinuata; sed haec absque praevia cognitione plurium ad intellectum nequicquam explicari possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church