1868. Quod haec per gentes illas significentur, nimis prolixum foret ex Verbo nunc confirmare, et hic non opus quia solum nominantur; de quibusdam actum est prius, ut de Rephaim quod significent persuasiones falsi, n. 567, 581, 1673; de Emorita quod mala, n. 1680; de Canaanita quod mala, supra ad vers. 16; de Perizzita quod falsa, n. 1574; quid reliquae gentes significent in specie, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ubi occurrunt, dicetur. [2] Quod gentes attinet quae expellendae e regno Domini, ita se res habet: in altera vita spiritus mali et diabolici nihil plus cupiunt quam subire in mundum spirituum et infestare bonos spiritus, sed toties ejiciuntur; similiter ac apud hominem qui regeneratur, falsa et mala quae occuparunt illum, subjugantur et dissipantur, et loco eorum vera et bona quae sunt regni Domini, implantantur; [3] haec repraesentata fuerunt per 'gentes quae expulsae sunt a filiis Jacobi e terra Canaane'; pariter per ipsos Judaeos qui inde dein expulsi; similiter factum cum pluribus gentibus olim, per quas similia repraesentata sunt, ut per Horitas qui expulsi e monte Seir ab Esavi posteris, de quibus Deut. ii 12, 22; et per Avaeos qui expulsi a Caphtoraeis, de quibus Deut. ii 23; tum per Enim aut Rephaim, qui expulsi a Moabitis de quibus Deut. ii 9-11, ut et per Zamzumim ab Ammonitis, de quibus Deut. ii 19-21; praeter per alios plures, de quibus apud Prophetas.