Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. (III.) DE INTERNO ET EXTERNO HOMINE. HOMO ita creatus est ut simul sit in mundo spirituali et in mundo naturali. Mundus spiritualis est ubi sunt angeli, et mundus naturalis ubi sunt homines. Et quia homo ita creatus est, ideo datum est ei internum et externum; internum per quod sit in mundo spirituali, externum per quod sit in mundo naturali. Internum ejus est quod vocatur internus homo, et externum quod vocatur externus homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church