Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Unicuique homini est internum et externum, sed aliter apud bonos et aliter apud malos. Internum apud bonos est in caelo et ejus luce, et externum in mundo et ejus luce; et haec lux apud illos illuminatur a luce caeli et sic apud illos internum et externum unum agunt, sicut causa efficiens et effectus, seu sicut prius et posterius. At apud malos internum est in mundo et in ejus luce, ac in eadem etiam externum; quapropter nihil vident ex luce caeli, sed solum ex luce mundi, quae lux (ab) illis vocatur lumen Naturae: inde est quod illa quae caeli sunt iis in caligine sint, et quae mundi sunt in luce. Ex his patet quod bonis sit internus homo et externus homo, at quod malis non sit internus homo sed solum externus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church