Arcana Coelestia (Elliott) n. 9133

Previous Number Next Number See English 

9133. `Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum': quod significet si ex vero et bono supersit per quod restitui possit, constat ex significatione `inveniendo inveniri' cum de bono aut {1} vero ablato, quod significatur per `furtum,' quod sit superesse; ex significatione `in manu ejus' quod sit in potentia ejus; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281; quod in manu ejus quoque sit quod {2} apud illum, (o)videbitur infra; et ex significatione `furti' quod sit bonum aut verum ablatum, de qua {3} n. 9125; inde patet quod `si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum' significet si ex bono et vero supersit; quod etiam sit per quod restitui possit, est quia de restitutione boni et veri ablati in hoc versu agitur; (o)sed cum hoc ita se habet: quando communis affectio boni manet {4}, tunc semper superest per quod bonum aliquod particulare ablatum restitui potest, a communi enim bono pendent bona et vera particularia, videatur n. 920, 1040, 1316, 4269, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208, 6115, 7131. Quod `in manu (c)illius' sit quicquid apud illum, est quia per `manum' significatur potentia, et quicquid {5} est potentiae alicujus est apud illum, et quod non est potentiae, hoc non est apud illum; inde etiam per `manum,' {6} imprimis per `dextram,' significatur ipse; ex quibus constare potest quid significatur per `sedere ad dextram Patris' ubi de Domino, quod sit esse omne apud Patrem, ita (o)esse Ipse; quod idem est cum esse in Patre et Pater in Ipso, (o)et esse omnia Sua Patris, et omnia Patris Sua, quod Dominus docet apud Johannem xiv 8-11, {7} xvii 10, 11. @1 et$ @2 inde quoque in manu ejus est$ @3 i supra$ @4 affectio boni communis remanet$ @5 nam etiam omne id quod$ @6 i ac$ @7 i et quoque quod omnia sua Patris sint, et omnia Patris sua,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church