Arcana Coelestia (Elliott) n. 9991

Previous Number Next Number See English 

9991. `Et arietes duos integros': quod significet purificationem spiritualis seu interni hominis {1}, constat ex significatione `arietis' quod sit internum hominis, ita spirituale ejus, de qua n. 2830; internum enim apud hominem dicitur spirituale, et externum naturale. {2} Quod significetur purificatio, est quia holocausta ex {3} arietibus facta sunt, (c)et per holocausta et {4} sacrificia in genere repraesentatae sunt purificationes a malis et falsis seu expiationes, et per holocausta et sacrificia ex arietibus purificationes seu expiationes interni seu spiritualis hominis, de quibus in sequentibus hujus capitis, ubi de illis agitur. @1 i quo spectat utrinque$ @2 i quo spectat utrinque dicitur, quia internum hominis seu spirituale ejus tripartitum est, unum applicat se ad exteriora, et alterum ad interiora, ac inter illa medium est, quod conjungit, n. 9825, inde est quod arietes duo essent.$ @3 i illis$ @4 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church