Arcana Coelestia (Elliott) n. 10264

Previous Number Next Number See English 

10264. `Unguentum unguenti': quod significet in omnibus et singulis Humani Ipsius, constat ex significatione `unguenti' cum de oleo unctionis, per quod significatur repraesentativum Divini Boni Divini {1}Amoris Domini, quod sit Divinum in omnibus et singulis Humani Ipsius; quod hoc per `unguentum unguenti' significetur, est quia omnia aromatica quae supra memorata sunt, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia, per unguentum unguenti intelliguntur; etiam in lingua originali aromaticum in genere per vocem illam significatur; sed interpretes dicunt unguentum ex unctione. [2] Quod `aromaticum aromatici' significet in omnibus et singulis Humani Domini, est quia vera totius Humani cum eorum perceptionibus et affectionibus significantur,nempe verum ultimum quod sensualis, cum ejus perceptione per myrram, n. 10,252, verum interius naturalis seu externi hominis, cum ejus perceptione et affectione, per cinnamomum aromaticum, n. 10,254, verum adhuc interius, quod est interni hominis, cum ejus perceptione et affectione, per calamum {2}aromaticum, n. 10,256, et verum intimum cum ejus perceptione et affectione per casiam, n. 10,258; ita per illa totum Humanum, nam omnia et singula {3}apud hominem se referunt ad vera et {4} eorum perceptiones et affectiones, faciunt enim {5} vitam ejus; notum enim esse potest quod homo absque [3] perceptione et affectione veri et boni non sit homo, nam omnia et singula quae cogitat se referunt ad vera et eorum perceptiones, et ad bona et eorum affectiones; cogitationes et affectiones hominis non aliud sunt; est enim homini intellectuale et est voluntarium, intellectuale constituitur ex perceptione veri, et voluntarium ex affectione boni; (m)quod totus homo a capite ad calcem, interius et exterius, non sit nisi quam suum verum aut falsum, (c)ac suum bonum aut malum, et quod corpus sit eorum forma externa, est arcanum quod nondum in orbe notum est.(n) [4] {6}Ex his nunc constare potest quod per `aromaticum (d)aromatici,' seu unguentum unguenti, per quod intelliguntur omnia vera ab ultimo ad intimum, ita vera in toto complexu, significentur omnia et singula apud hominem, seu ex quibus homo; proinde cum aromaticum illud dicitur de Domino, quod significet omnia et singula Humani Ipsius. [5] Dicitur, `Facies illud oleum unctionis, aromaticum aromatici, opus aromatarii' quoniam `oleum' unctionis significat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, quod fuit in Domino ex conceptione, n. 9954, 10,011, 10,019; `aromaticum aromatici' significat id in omnibus et singulis Humani Ipsius, et `opus aromatarii' seu unguentarii significat ex influxu et operatione Ipsius Divini, solus enim Dominus quoad Humanum Suum fuit Unctus Jehovae, videatur n. 9954. @1 Humani IT$ @2 odoratum$ @3 hominis$ @4 i ad$ @5 i ipsam$ @6 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church