Arcana Coelestia (Elliott) n. 10265

Previous Number Next Number See English 

10265. `Opus unguentarii': quod significet ex influxu et operatione ipsius Divini quod in Domino ex conceptione, constat ex significatione `unguentarii' seu aromatarii, quod sit qui operatur illud, quapropter cum id de Domino dicitur, significatur ipsum Divinum, et per `opus' ejus operatio; quicquid in Verbo dicitur, respective ad illud de quo dicitur, intelligendum est, quapropter cum de Divino dicitur, de Divino ac de Ipsius operatione, influxu, et attributis intelligendum est, qualitercumque in sensu litterae sonat; in intimo caelo applicantur omnia Verbi ad Divinum Humanum Domini, nam angeli cogitant ibi immediate ex Domino, et Verbum percipiunt in sensu ejus intimo, qui est sensus caelestis; quapropter ibi per `unguentum unguenti opus unguentarii' non aliud percipiunt quam quod ipsius Divini, quod in Domino fuit (c)ex conceptione, ac influxum et operationem in omnia et singula Humani Ipsius; {1} Humanum enim Domini est ipsum Divinum apud illos; {2} sciunt quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod Pater vocatur, sit in Divino Humano Domini, quod Filius, reciproce, secundum Domini verba, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, Joh. xiv 10, 11, et quod unum sint, Joh. x 30. Ne miremini quod per `unguentarium' seu aromatarium {3} significetur ipsum Divinum, cum Jehovah passim in Verbo Se appellet `Formatorem,' {4} `Opificem,' immo etiam `Figulum,' ut apud Esaiam, Jehovah, Pater noster Tu, nos lutum et Tu Figulus noster, et opus manuum Tuarum omnes nos, lxiv 7 [A. V. 8];

et quoque alibi apud eundem, {5} et apud Jeremiam xviii 2-4, 6. @1 i ac inde$ @2 i quoniam ibi$ @3 i in sensu interno$ @4 i et$ @5 i ut cap. lxiv 7.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church