Arcana Coelestia (Elliott) n. 10064

Previous Number Next Number See English 

10064. `Et sparges sanguinem super altare circumcirca': quod significet unitionem Divini Veri cum Divino Bono, constat ex significatione `sanguinis' cum de sacrificio et holocausto, quod sit Divinum Verum, de qua supra n. 10,026, 10,033, et ex significatione `altaris' quod sit `repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum', de qua n. 9964; cum dicitur Divinum Bonum, intelligitur etiam Divinus Amor, nam omne bonum est amoris, quicquid enim amatur, hoc percipitur (o)ut bonum, et (o)inde quoque vocatur bonum; omne autem verum est fidei, nam quicquid creditur, hoc appercipitur et quoque dicitur verum; inde sequitur quod illa quae intellectum hominis formant sint fidei, et illa quae voluntatem, sint amoris, nam intellectus hominis dicatus est recipiendis veris quae fidei, ac voluntas ejus dicata est recipiendis bonis quae amoris; talis itaque est intellectus hominis qualia' sunt vera quae formant illum, et qualis est fides (c)eorum; et talis est voluntas hominis qualia sunt bona quae faciunt illam, et qualis est amor illorum; in opposito sensu est amor mali et fides falsi, inde etiam voluntas et intellectus {2}, sed talis est intellectus quale est falsum quod format illum, et qualis est fides falsi; ac talis est voluntas quale est malum quod facit illam, et qualis est amor mali; quod voluntas mali ac intellectus falsi {3} sint ex inferno, ac (o)quod sint infernum apud hominem, patet, quia sunt opposita intellectui (o)veri et voluntati (o)boni, quae sunt ex caelo a Domino, et sic quae faciunt caelum apud hominem. @1 Divinum Bonum, nam erat repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum$ @2 voluntatis et fides falsi intellectus$ @3 haec voluntas et hic intellectus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church