Arcana Coelestia (Elliott) n. 1831

Previous Number Next Number See English 

1831. 'Et dedit quamvis partem suam obviam alteri': quod significet parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, constare potest ex eo quod partes ab una parte significent Ecclesiam, partes ab altera Dominum, quae cum ponuntur sibi mutuo e regione, non aliud est quam parallelismus et correspondentia; et quia vitula, capra et aries ita divisa sunt et posita, per quae significantur caelestia, ut mox supra ad vers. 9 dictum, constat quod parallelismus et correspondentia sit quoad caelestia; aliter vero quoad spiritualia, de quibus mox: caelestia sunt, ut saepe dictum, omnia quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum; Dominus est Qui dat amorem et charitatem, Ecclesia est quae recipit; quod unit est conscientia, cui implantatur amor et charitas; quare spatium medium inter partes significat illud apud hominem quod appellatur perceptio, dictamen internum, et conscientia; quae supra perceptionem, dictamen et conscientiam, sunt Domini, quae infra, sunt apud hominem; ita quia se mutuo spectant, dicitur parallelismus, et quia sibi mutuo correspondent, ut activum et passivum, dicitur correspondentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church