Arcana Coelestia (Elliott) n. 2426

Previous Number Next Number See English 

2426. `Ne forte adhaereat mihi malum et moriar': quod significet tunc non aliter fieri posset quam quod simul in malo, et sic damnaretur, constat absque explicatione. Quid haec involvunt, sciri potest ab illis quae prius n. 301-303, 571, 582, 1001, 1327, 1328 dicta et ostensa sunt nempe quod Dominus jugiter provideat ne malum cum bono commisceatur, sed quantum homo est in malo, tantum removetur a bono; satius enim est ut prorsus in malos sit quam in malo et simul in bono; si enim in malo et simul in bono, non potest quin damnatus sic in aeternum: sunt dolosi et hypocritae intra Ecclesiam, qui in hoc periculo prae aliis sunt: hoc nunc est in sensu interno `ne adhaereat mihi malum, et moriar.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church