Arcana Coelestia (Elliott) n. 9300

Previous Number Next Number See English 

9300. `Primum primitiarum humi tuae introduces in domum [Jehovae] Dei tui': quod significet quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino, constat ex significatione `primitiarum humi' quod sit quod bona et vera Ecclesiae addicanda sint soli Domino; quod `primitiae' illa sint, videatur n. 9223, et quod `humus' sit Ecclesia, n. 566, 1068; `primum primitiarum' dicitur quia hoc primarium erit; bona enim et vera suam vitam a Domino {1} habent, et tunc vitam a Domino habent {2} cum Ipsi addicantur; et ex significatione `adducere in domum Dei' quod sit ad Dominum, ut sancta sint; quod `domus Dei' sit Dominus, videatur n. 3720, et quod omne sanctum sit a Domino, n. 9229; ex quibus patet quod per `primum primitiarum humi tuae introduces in domum Dei' significetur quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino. [2] Vera boni et bona veri dicuntur, quia apud hominem qui regeneratur, et magis apud illum cum regeneratus est, vera sunt boni et bona sunt veri, vera enim faciunt vitam intellectus, et bonum vitam voluntatis; (o)et apud hominem regeneratum intellectus et voluntas unam mentem faciunt, et communicant reciproce, vera quae intellectus cum bono quod voluntatis, et bonum quod voluntatis cum veris quae intellectus; influunt vicissim, vix aliter ac sanguis e corde in pulmones et inde rursus {3} in cor, (o)et dein e corde sinistro in arterias et ab his per venas iterum in cor; talis idea potest haberi de reciprocatione boni et veri apud hominem ab intellectu ejus in voluntatem, et a voluntate (t)ejus in intellectum; {4} quod ex pulmonibus et corde idea imprimis de reciprocatione veri fidei et boni charitatis in intellectu et voluntate capi possit {5}, est quia pulmones (x)correspondent veris quae fidei et cor bono quod amoris, n. 3635, 3883-3896; inde quoque est quod per `cor' in Verbo significetur vita voluntatis, et per `animam' vita fidei, n. 9050; [3] quod ex illis (x)idea de veris quae intellectus et de bono quod voluntatis formari possit, est quia omnia quae fidei et quae amoris sunt secum ferant ideam ex talibus quae homo scit, nam homo absque idea ex scibilibus et sensibilibus apud se non cogitare potest; et homo tunc cogitat juste, etiam de illis quae fidei et amoris sunt, cum ex correspondentiis {6}, nam correspondentiae sunt veritates naturales in quibus sicut in speculis repraesentantur veritates spirituales; quapropter {7} quantum extra illas capiuntur ideae cogitationis de spiritualibus, tantum vel ex fallaciis sensuum vel ex incongruis capiuntur ideae; quales ideae homini sunt de illis quae fidei et amoris {8}, patet manifeste in altera vita, nam ibi ideae percipiuntur clare. [4] {9} Quod dicatur quod vera fidei se referant ad intellectum hominis, et bonum charitatis ad voluntatem ejus, apparere potest sicut non congruum illis qui dicunt et se confirmant in eo quod (c)ea quae fidei sunt simpliciter credenda sint, quia naturalis homo et ejus intellectuale non capit quicquam de talibus, et quia fides non ab homine est sed a Domino; verum {10} iidem usque agnoscunt et credunt quod homo (x)illustretur in veris et {11} accendatur bono cum legit Verbum, et cum illustratur quod tunc percipiat quid verum et non verum; {12} etiam illos qui prae aliis detexerunt veritates ex Verbo, vocant illustratos; inde patet quod qui illustrantur videant et percipiant intus in se num verum sit vel non verum; quod tunc intus illustratur est eorum intellectuale, et quod tunc intus accenditur est eorum voluntarium; sed si verum genuinum fidei est in quo illustrantur, et bonum genuinum charitatis (o)in quo accenduntur, tunc est intellectuale interni hominis quod illustratur, et voluntarium interni hominis quod accenditur; aliter si non verum genuinum fidei est et non bonum genuinum charitatis; [5] qui in his sunt, etiam {13} qui in (o)falsis et malis, quidem confirmare vera Ecclesiae possunt, sed non ex interiore videre et percipere num vera sint; inde est quod plerique permaneant in doctrinalibus Ecclesiae suae in qua nati sunt, (o)et modo confirment illa; qui etiam confirmavissent se in maxime haereticis, sicut in (x)Socinianismo et in Judaismo, {14} si ex talibus parentibus nati fuissent; ex his patet quod intellectuale illustretur apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, non autem apud illos qui in affectione veri ex malo; apud illos qui in affectione veri ex bono sunt, illustratur intellectuale interni hominis et accenditur voluntarium interni hominis, at apud illos qui in affectione veri ex malo sunt, non illustratur intellectuale interni hominis nec accenditur voluntarium interni hominis; causa est quia hi naturales homines sunt {15}; inde est quod {16} defendant quod naturalis homo non capere possit ea quae fidei sunt. [6] Quod intellectus sit qui illustratur {17} veris fidei, et voluntas quae accenditur {18} bono charitatis, apud illos qui in affectione veri ex bono {19} sunt, (o)et inde interiores ac spirituales homines sunt, patet manifeste ab iisdem in altera vita; illi ibi in intellectu sunt omnium quae fidei sunt, et in voluntate omnium quae charitatis {20}, quod etiam clare {21} percipiunt; inde illis intelligentia et sapientia quae ineffabilis, sunt enim post exuitionem corporis in interiore intellectu qui illustrabatur in mundo, et in interiore voluntate quae accendebatur in mundo; sed quomodo tunc illustrabantur et accendebantur, non percipere potuerunt, quia tunc cogitabant {22} in corpore et ex talibus quae mundi sunt; (m)ex his nunc constat {23} quod vera fidei faciant vitam intellectus, et bonum charitatis faciat vitam voluntatis, ita {24} quod intellectus adesse debeat in illis quae fidei sunt, et voluntas in illis quae charitatis, seu quod idem, quod illae binae facultates sint in quas influit fides et charitas a Domino, et quod secundum eorum statum recipiantur, ita {24} quod nullibi quam in illis apud hominem sit habitaculum Domini.(n) [7] Quomodo cum his porro se habet, idea formari potest ex illis quae de interno et de externo homine, n. 6057, 9279, dicta sunt, quod nempe internus homo formatus sit ad imaginem caeli at {25} externus ad imaginem mundi, et quod illi apud quos internus homo non apertus est nihil videant e caelo, et quod ea quae vident ex mundo de caelo, {26} caligo sint, et quod ideo nullam ideam spiritualem possint habere de talibus quae fidei et charitatis sunt; inde quoque est quod ne quidem capere possint quid bonum (o)Christianum seu quid charitas (o)est, usque adeo ut prorsus cogitent {27} in solis veris, quae vocant fidei, consistere vitam caeli, et quoque hanc dari posse apud quoscumque qui fiduciam fidei habent tametsi non vitam fidei; [8] quantum hi caecutiunt de vita fidei quae est charitas, patet evidenter ex eo quod prorsus nihil attendant ad milia de bono vitae quae Ipse Dominus docuit, et cum legunt Verbum {28}, quod ilico rejiciant ea post fidem a tergo, (c)ac ita a semet {29} et ab aliis abscondant; inde quoque est quod illa {30} quae sunt (o)boni, hoc est, quae sunt charitatis et ejus operum, ejiciant {31} e doctrina Ecclesiae in doctrinam inferiorem quam theologiam moralem vocant, quam naturalem faciunt {32} non spiritualem, cum tamen post mortem vita charitatis manet, et modo tantum fidei quantum concordat cum ea vita, hoc est, tantum cogitationis de veris fidei quantum voluntatis boni est secundum illa. Quod {33} qui in fide sunt ex bono, possint se confirmare ex scientificis quibuscumque et per illa corroborare fidem, videatur n. 2454, 2568, 2588, 4156, 4293, 4760, 5201, 6047, 8629. @1 Before suam$ @2 accipiunt$ @3 iterum$ @4 i minam de his absque aliqua perceptione ex talibus qui a materiali mundo, nulla idea formari potest, ita nec aliquo modo intrare et afficere intellectum(n)$ @5 ex corde et pulmonibus idea apprimum capi possit de reciprocatione veri et boni in intellectu et voluntate$ @6 correspondentia$ @7 et$ @8 sint de fide et amore$ @9 See p. 410, note 4$ @10 sed$ @11 i quoque$ @12 i quapropter$ @13 et quoque$ @14 i aliter ac$ @15 et quod hic solum apud illos intellectuale interius illustratum sit, et voluntarium interius accensum, apud hos autem solum, intellectuale exterius et voluntarium exterius; et quod hi naturales homines sint$ @16 i illi$ @17 illustretur$ @18 accendatur$ @19 After sunt$ @20 i sunt$ @21 i tunc$ @22 illustrabatur et accendebatur non percipi potuit, quia cogitat tunc homo$ @23 inde patet$ @24 et$ @25 et IT$ @26 i illis$ @27 dicant$ @28 illa$ @29 se$ @30 talia$ @31 imo$ @32 i et$ @33 i illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church